monumenta.ch > Cassiodorus > X. FORMULA TRIBUNI VOLUPTATUM.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, , VIIII. FORMULA COMITIVAE PORTUS URBIS ROMAE. <<<     >>> XI. FORMULA DEFENSORIS CUIUSLIBET CIVITATIS.

Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, X. FORMULA TRIBUNI VOLUPTATUM.

1 Quamvis artes lubricae honestis moribus sint remotae et histrionum vita vaga videatur efferri posse licentia, tamen moderatrix providit antiquitas, ut in totum non effluerent, cum et ipsae iudicem sustinerent.2 amministranda est enim sub quadam disciplina exhibitio voluptatum.3 teneat scaenicos si non verus, vel umbratilis ordo iudicii.4 temperentur et haec legum qualitate negotia, quasi honestas imperet inhonestis, et quibusdam regulis vivant, qui viam rectae conversationis ignorant, student enim illi non tantum iucunditati suae, quantum alienae laetitiae et condicione perversa cum dominatum suis corporibus tradunt, servire potius animas compulerunt.5 Dignum fuit ergo moderatorem suscipere, qui se nesciunt iuridica conversatione tractare.6 locus quippe tuus his gregibus hominum veluti quidam tutor est positus.7 nam sicut illi aetates teneras adhibita cautela eustodiunt, sic a te voluptates fervidae impensa maturitate frenandae sunt.8 age bonis institutis quod nimia prudentia constat invenisse maiores.9 leve desiderium etsi verecundia non cohibet, districtio praenuntiata modificat.10 agantur spectacula suis consuetudinibus ordinata, quia nec illi possunt invenire gratiam, nisi imitati fuerint aliquam disciplinam.11 Quapropter tribunum te voluptatum per illam indictionem nostra facit electio, ut omnia sic agas, quemadmodum tibi vota civitatis adiungas, ne quod ad laetitiam constat inventum, tuis temporibus ad culpas videatur fuisse transmissum.12 cum fama diminutis salva tua opinione versare.13 castitatem dilige, cui subiacent prostitutae: ut magna laude dicatur: 'virtutibus studuit, qui voluptatibus miscebatur'.14 optamus enim ut per ludicram amministrationem ad seriam pervenias dignitatem.
Cassiodorus HOME