monumenta.ch > Cassiodorus > VIII. FORMULA PRAEPECTURAE VIGILUM URBIS RAVENNATIS.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, , VII. FORMULA PRAEFECTURAE VIGILUM URBIS ROMAE. <<< >>> VIIII. FORMULA COMITIVAE PORTUS URBIS ROMAE.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, VIII. FORMULA PRAEPECTURAE VIGILUM URBIS RAVENNATIS.
1 Quamvis dignitate magni nominis prima fronte decoreris, quia non potuit antiquorum prudentia summa imaque simili appellatione censere, ne splendorem quem summis dabat alterius vilitate pollueret, tamen hinc intellegitur, quid sentire maiorum potuisset auctoritas, quando praefectos vigilibus appellare voluerunt qui pro generali quiete discurrunt.2 tibi enim commissa est fortunarum securitas, civitatis ornatus, utilitas omnium, scilicet ut contra domesticos grassatores bellum pacatum gereres, si quem civium laedendum esse sentires.3 Custodi fortunas omnium.4 securus somnus te vigilante carpitur et molestia nulla sentitur.5 in pace positus sumis de nocturno fure victorias.6 tuis laureis mane civitas defensa laetatur, quae, dum captos respicit, tunc se occulto hoste caruisse cognoscit.7 cottidie triumphas, si bene vigilas, et cum rara sit gloria bellici certaminis, tibi iugiter latronibus famulatur inventis.8 o ducatum nimia civium affectione susceptum! assumes praedones inquirere, quos pro se dominus non valet invenire et duplici ratione beneficus aut futura furta prohibes aut admissa concludis.9 Nonne ista quaedam est ineffabilis gratia civitatis unum in se suscipere, quod videt omnibus expedire? merito tibi gloriosum nomen praefecti prudens antiquitas deputavit, quia istud facere non poterat, nisi qui cives a suis commodis plus amabat.10 officium quoque tuum non parvo constat munere sublevatum, quando et ipsis momenti iura dilatata sunt, qui pro securitate civium militare noscuntur.11 Quae cum ita sint, praefecturam tibi vigilibus per illam indictionem, delectati tua opinione, concedimus, ita ut et curam huius dignitatis et privilegia tibi competentia modis omnibus exsequaris.12 sed quamvis nomen odiosissimum furum generalis persequatur assensus, tamen quia de effusione humani sanguinis agitur, nihil subitum aut indeliberatum iubemus assumi.13 modestiam sequere, qui damnas audaciam: continentiam dilige, qui furta condemnas.14 ad gesta perducti audiantur aliquid pro salute dicturi, quoniam quicquid non discutitur, iustitia non putatur.15 convictis vero atque confessis quae sunt decreta serventur: quando crudele nihil efficit qui sequitur leges.
Cassiodorus HOME