monumenta.ch > Cassiodorus > VII. FORMULA PRAEFECTURAE VIGILUM URBIS ROMAE.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, , VI. FORMULA COMITIVAE FORMARUM. <<< >>> VIII. FORMULA PRAEPECTURAE VIGILUM URBIS RAVENNATIS.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, VII. FORMULA PRAEFECTURAE VIGILUM URBIS ROMAE.
1 Quamvis nomen tuum ad civitatis te vigilias debeat excitare, ut possis implere quod diceris, tamen providentiae nostrae solita cautela non deserit, nisi eos quos ad agendum deligimus, ad parendum quoque suaviter invitemus.2 quid enim tibi pulchrius quam in illa urbe operam navanter impendere diligentiae tuae, ubi tales testes videntur assistere? cautela quidem tua, mox adhibita fuerit, per patriciorum et consulum ora discurrit: vix te contingit aliquid sollicite facere et audis proceres cum ammiratione laudare.3 mediocrem dignitatem regis et in summa opinione versaris.4 custos Romanae civitatis diceris, quoniam eam ab intestino hoste defendis.5 Quapropter circa fures esto sollicitus.6 quos etsi tibi leges punire minime praecipiunt, tamen eos indagandi licentiam non tulerunt: credo ut quamvis essent raptores detestabiles, tamen, quia dicebantur Romani, maiori eos subderent dignitati.7 utere igitur per indictionem illam praefecturae vigilibus dignitate.8 horror tibi poenarum ademptus est, non potestas: nam lex a quo voluit malos capi ipsum censuit plus timeri.9 eris igitur securitas soporantium, munimen domorum, tutela claustrorum, discussor obscurus, arbiter silentiosus, cui fallere insidiantes fas est et decipere gloria.10 Actus tuus venatio nocturna est, quae miro modo si non cernitur, tunc tenetur.11 furta magis in furibus facis, dum illos circumvenire niteris quos omnibus illudere posse cognoscis.12 praestigii genus est quod agitis, ut latronum versutias irretire possitis.13 facilius enim aestimamus sphingae aenigmata comprehendi potuisse quam raptoris fugacem praesentiam reperire.14 ille circumspectus ad omnia, instabilis ad ventura, trepidus ad insidias quemadmodum potest capi, qui more venti nullo situ cernitur contineri? Vigila impiger cum nocturnis avibus: nox tibi pandat aspectus et sicut illae reperiunt in obscuris cibum, ita tu possis invenire praeconium.15 esto nunc ad iniuncta sollicitus.16 venalitas tibi non adimat quod concedit industria.17 nam licet haec sub profunda caligine videantur geri, nullus tamen actus est qui possit abscondi.18 privilegia quoque tua vel officii deputati ex nostra tibi auctoritate rationabiliter vindicabis, quia necesse est in tam magna civitate per diversos iudices agi, quod ab uno non potest explicari.
Cassiodorus HOME