monumenta.ch > Cassiodorus > III. FORMULA COMITIVAE GOTHORUM PER SINGULAS CIVITATES.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, , II. FORMULA PRAESIDATUS. <<<     >>> IIII. FORMULA DUCATUS RAETIARUM.

Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, III. FORMULA COMITIVAE GOTHORUM PER SINGULAS CIVITATES.

1 Cum deo iuvante sciamus Gothos vobiscum habitare permixtos, ne qua inter consortes, ut assolet, indisciplinatio nasceretur, necessarium duximus illum sublimem virum, bonis nobis moribus hactenus comprobatum, ad vos comitem destinare, qui secundum edicta nostra inter duos Gothos litem debeat amputare, si quod etiam inter Gothum et Romanum natum fuerit fortasse negotium, adhibito sibi prudente Romano certamen possit aequabili ratione discingere.2 inter duos autem Romanos Romani audiant quos per provincias dirigimus cognitores, ut unicuique sua iura serventur et sub diversitate iudicum una iustitia complectatur universos.3 Sic pace communi utraeque nationes divinitate propitia dulci otio perfruantur.4 scitote autem unam nobis in omnibus aequabiliter esse caritatem: sed ille se animo nostro amplius commendare poterit, qui leges moderata voluntate dilexerit.5 non amamus aliquid incivile: scelestam superbiam cum suis detestamur auctoribus.6 violentos nostra pietas execratur.7 in causa possint iura, non brachia.8 nam cur eligant quaerere violenta, qui praesentia probantur habere iudicia? ideo enim emolumenta iudicibus damus, ideo tot officia diversis largitatibus continemus, ut inter vos non sinamus crescere quod possit ad odium pertinere.9 Unum vos amplectatur vivendi votum, quibus unum esse constat imperium, audiat uterque populus quod amamus.10 Romani vobis sicut sunt possessionibus vicini, ita sint et caritate coniuncti.11 vos autem, Romani, magno studio Gothos diligere debetis, qui et in pace numerosos vobis populos faciunt et universam rem publicam per bella defendunt.12 itaque destinato a nobis iudici vos convenit oboedire, ut quicquid pro conservandis legibus censuerit, modis omnibus impleatis, quatenus et nostro imperio et vestrae utilitati satisfecisse videamini.
Cassiodorus HOME