monumenta.ch > Cassiodorus > I. FORMULA COMITIVAE PROVINCIAE.
>>> Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, II. FORMULA PRAESIDATUS.

Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, I. FORMULA COMITIVAE PROVINCIAE.

1 Quamvis omnium dignitatum officia a manu secludantur armata et civilibus vestibus videantur induti qui districtionem publicam docentur operari, tua tantum dignitas a terroribus ornatur, quae gladio bellico rebus etiam pacatis accingitur.2 vide quo iudicio frueris evectus, quando aliis vigorem fascium videamus esse creditum, tibi autem ab ipsis legibus ferrum constet esse porrectum.3 rem cruentam dederunt animo pacato, ut et noxii nimium metuerent et laesi de optata ultione gauderent.4 alioquin culparentur priores, si temperata omnia non fecissent.5 sed cum te intellegas ad moderamen electum, humanum facile non concupiscas exitium.6 Reus qui dicitur, et probetur.7 scito puniendi remedium datum tibi pro salute multorum.8 arma ista iuris sunt, non furoris.9 haec ostentatio nimirum est contra noxios instituta, ut plus terror corrigat quam poena consumat.10 non enim cogitur ferro succidere robustam qui adhuc teneram verbis curvat audaciam.11 civilis est pavor iste.12 non bellicus, quem tu sic facies esse gloriosum, si habere non probetur excessum.13 Habes etiam et ferrum nihilominus incruentum.14 elaudantur nexibus catenarum, quos levium criminum pulsat invidia.15 cunctator esse debet, qui iudicat de salute: alia sententia potest corrigi, de vita transactum non patitur immutari.16 signa tua abactores timeant, fures pavescant latrones perhorreant, innocentia tantum laeta respiciat, dum sibi auxilia venisse credit, quae legum disciplina transmisit.17 nemo redemptionibus tuum velle deflectat: gladius contemnitur, ubi aurum suscipitur: tu te inermem reddis, si a virili animo cupiditate recesseris.18 Quocirca per indictionem illam comitivae tibi in illa provincia tribuimus dignitatem, ut ad titulos tuos pertinentia civilitate potius laudabilis exsequaris nec quicquam praesumas facere, nisi quod privatus possis legibus vindicare.19 ipsa est enim recta amministratio, quae et sine potestate defenditur, ut tunc probetur fuisse iustus, quando ei quae mavult obicere possit inimicus.20 Nec tamen spes vestra velut fastiditate deseritur: nam si bene provinciarum amministrationibus praesidetis, honores vos amplissimos sperare leges merito censuerunt.21 unde iam videtur paene debitum, quod vobis a tanta auctoritate ultro noscitur fuisse promissum.
Cassiodorus HOME