monumenta.ch > Cassiodorus > XX. FORMULA CONSULARITATIS.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEXTUS, , XVIIII. FORMULA COMITIS ARCHIATRORUM. <<< >>> XXI. FORMULA RECTORIS PROVINCIAE.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEXTUS, XX. FORMULA CONSULARITATIS.
1 Quamvis dignitatem tuam a consulibus descendere nominis ipsius videantur testimonia declarare, tamen et insignia tanta circumstant, ut nullus possit ambigere te de illius lampadis claritate lucere.2 secures enim et fasces, quos illi dicavit genio antiquitas, tuis videntur phaleris deputata, ut iurisdictio concessa vel tacita possit ammonere provincias.3 sed quale tibi debet esse quod curules inclitas probatur ornare? vultus quin etiam regnantium geniata obsequii pompa praemittit, ut non solum summi iudicis, sed et dominorum reverentia cumulatus orneris.4 O magnae temperationis inventum! de nomine consulis promitteris clementissimus et de principum imagine metuendus.5 in aliquibus adhuc provinciis ornatus paenula carpenti etiam subvectione decoraris, ut multis declaretur indiciis per expressas imagines rerum vices te praecelsae gerere dignitatis.6 considera magnum esse quod suscipis, et nulla criminum deiectione vitieris.7 nominis tui auctor multa conferendo praedicatur: tu age, ne ullis cupiditatibus accuseris, ut, si dare non praevales, certe te moderari velle festines.8 proximus enim habetur donanti, de quo potest dici 'abstinens est iugiter alieni'.9 certe foedissimae contrarietatis vitium est studere furtis et habere vocabulum largitatis.10 Erigat ad laudem tuos animos, quod vocaris.11 non te profecto meritis imparem facis, si turpissimae ambitionis delicta calcaveris.12 nam errores noxios vincere, vitia maculosa superare, et iste re vera editus est de moribus consulatus.13 nec enim superflue prudentissimi veterum talia rebus nomina imposuerunt, dum continentiae magnae praesulem provinciis mitterent consularem.14 triumpha iura publica, largire iustitiam et ex fortiore parte imitari praevales, quem nominis proximitate contingis.15 pecuniis potest indigere mediocris, morum talenta non potest non habere, qui iustus est.16 Non pavescas largas consulum manus: habent et boni pauperes divitias suas.17 illud ergo a te quaeritur, quod in pectore humano nascitur, non quod terrae visceribus continetur.18 quanto melius triumphare ex animi thesauro, unde numquam nascitur paenitudo, quia nec tenuis efficeris cum plura concedis, quin immo tantum locupletior redderis, quantum te bona conscientiae sparsisse cognoscis.19 quapropter opinionis tuae laude pellecti per illam indictionem in illa provincia consularitatis te praecipimus agere dignitatem, ut tibi non sit acceptum, quod legibus probatur inimicum.20 illa magis dilige, quae aequitatis iura commendant.21 Nomen tuum actionibus proba.22 consule fessis et tunc vere diceris consularis.23 sed ut omnia aequabili moderatione pensentur, institue pecunias non quaerere et agnoscis munera tibi copiosa provenire.24 hanc enim condicionem humanis actibus divina posuerunt, ut ille magis possit ditescere, qui lucra turpia nescit optare.25 ignorantes accipiunt qui bene agunt, quia neccsse est ut, dum parumper malorum ambitio contemnitur, superno munere plus donetur.
Cassiodorus HOME
Cassiodorus, Variae, LIBER SEXTUS, , XVIIII. FORMULA COMITIS ARCHIATRORUM. <<< >>> XXI. FORMULA RECTORIS PROVINCIAE.
monumenta.ch > Cassiodorus > XX. FORMULA CONSULARITATIS.