monumenta.ch > Cassiodorus > XVIIII. FORMULA COMITIS ARCHIATRORUM.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEXTUS, , XVIII. FORMULA PRAEFECTURAE ANNONAE. <<< >>> XX. FORMULA CONSULARITATIS.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEXTUS, XVIIII. FORMULA COMITIS ARCHIATRORUM.
1 Inter utillimas artes, quas ad sustentandam humanae fragilitatis indigentiam divina tribuerunt, nulla praestare videtur aliquid simile quam potest auxiliatrix medicina conferre.2 ipsa enim morbo periclitantibus materna gratia semper assistit, ipsa contra dolores pro nostra inbecillitate confligit et ibi nos nititur sublevare, ubi nullae divitiae, nulla potest dignitas subvenire.3 Causarum periti palmares habentur, cum negotia defenderint singulorum: sed quanto gloriosius expellere quod mortem videbatur inferre et salutem periclitanti reddere, de qua coactus fuerat desperare! ars quae in homine plus invenit quam in se ipse cognoscit, periclitantia confirmat, quassata corroborat et futurorum praescia valitudini non cedit, cum se aeger praesenti debilitate turbaverit, amplius intellegens quam videtur, plus credens lectioni quam oculis, ut ab ignorantibus paene praesagium putetur quod ratione colligitur.4 Huic peritiae deesse iudicem nonne humanarum rerum probatur oblivio? et cum lascivae voluptates recipiant tribunum, haec non meretur habere primarium? habeant itaque praesulem, quibus nostram committimus sospitatem: sciant se huic reddere rationem, qui operandam suscipiunt humanam salutem.5 non quod ad casum fecerit, sed quod legerit, ars dicatur: alioquin periculis potius exponimur, si vagis voluntatibus subiacemus.6 unde si haesitatum fuerit, mox quaeratur.7 Obscura nimis est hominum salus, temperies ex contrariis umoribus constans: ubi quicquid horum excreverit, ad infirmitatem protinus corpus adducit.8 hinc est quod sicut aptis cibis valitudo fessa recreatur, sic venenum est, quod incompetenter accipitur.9 habeant itaque medici pro incolumitate omnium et post scholas magistrum, vacent libris, delectentur antiquis: nullus iustius assidue legit quam qui de humana salute tractaverit.10 Deponite, medendi artifices, noxias aegrotantium contentiones, ut cum vobis non vultis cedere, inventa vestra invicem videamini dissipare.11 habetis quem sine invidia interrogare possitis.12 omnis prudens consilium quaerit, dum ille magis studiosior agnoscitur, qui cautior frequenti interrogatione monstratur.13 in ipsis quippe artis huius initiis quaedam sacerdotii genere sacramenta vos consecrant: doctoribus enim vestris promittitis odisse nequitiam et amare puritatem.14 Sic vobis liberum non est sponte delinquere, quibus ante momenta scientiae animas imponitur obligare.15 et ideo diligentius exquirite quae curent saucios, corroborent inbecillos: nam videro, quod delictum lapsus excuset, homicidii crimen est in hominis salute peccare.16 sed credimus iam ista sufficere, quando facimus qui vos debeat ammonere.17 Quapropter a praesenti tempore comitivae archiatrorum honore decorare, ut inter salutis magistros solus habearis eximius et omnes iudicio tuo cedant, qui se ambitu mutuae contentionis excruciant.18 esto arbiter artis egregiae eorumque discinge conflictus, quos iudicare solus solebat effectus in ipsis aegros curas, si contentiones eorum noxias prudenter abscidas.19 magnum munus est subditos habere prudentes et inter illos honorabilem fieri, quos reverentur ceteri.20 Visitatio tua sospitas sit aegrotantium, refectio debilium, spes certa fessorum.21 requirant rudes, quos visitant aegrotantes, si dolor cessavit, si somnus affuerit: de suo vero languore te aegrotus interroget audiatque a te verius quod ipse patitur.22 habetis et vos certe verissimos testes, quos interrogare possitis.23 perito quidem archiatro venarum pulsus enuntiat, quod intus natura patiatur: offeruntur etiam oculis urinae, ut facilius sit vocem clamantis non advertere, quam huius modi minime signa sentire.24 Indulge te quoque nostro palatio: habeto fiduciam ingrediendi, quae magnis solet praemiis comparari.25 nam licet alii subiecto iure serviant, tu rerum dominos studio praestantis observa.26 fas est tibi nos fatigare ieiuniis, fas est contra nostrum sentire desiderium et in locum beneficii dictare, quod nos ad gaudia salutis excruciet.27 talem tibi denique licentiam nostri esse cognoscis, qualem nos habere non probamur in ceteris.
Cassiodorus HOME
Cassiodorus, Variae, LIBER SEXTUS, , XVIII. FORMULA PRAEFECTURAE ANNONAE. <<< >>> XX. FORMULA CONSULARITATIS.
monumenta.ch > Cassiodorus > XVIIII. FORMULA COMITIS ARCHIATRORUM.