monumenta.ch > Cassiodorus > XV. FORMULA VICARIIS U̅ · R̅ ·
Cassiodorus, Variae, LIBER SEXTUS, , XIIII. FORMULA DE HIS QUI REFERENDI SUNT IN SENATU. <<<     >>> XVI. FORMULA NOTARIORUM.

Cassiodorus, Variae, LIBER SEXTUS, XV. FORMULA VICARIIS U̅ · R̅ ·

1 Vices agentium mos est sic iudicum voluntatibus oboedire, ut suas non habeant dignitates.2 splendent mutuato lumine, nituntur viribus alienis et quaedam imago in illis esse videtur veritatis, qui proprii non habent iura fulgoris.3 tu autem vicarius diceris et tua privilegia non relinquis, quando propria est iurisdictio, quae datur a principe.4 habes enim cum praefectis aliquam portionem: partes apud te sub praetoriana advocatione confligunt: vice sacra sententiam dicis et, quod maxime fidei signum est, in inscriptionibus vita tibi committitur hominum, quod inter mortales constat esse pretiosum.5 Additur quod nec salutari te sine chlamyde iura voluerunt, scilicet ut sub veste militari semper visus numquam credereris esse privatus.6 sed haec omnia ad praefecturae gloriam iudicamus esse concessa, ut qui tantae sedis vicarium diceret, umbratile nil videret.7 considera qualia de te praestes, qui tanta auctoritate subveheris.8 exuendus a crimine non nudetur ab innoxia facultate: nam quid tibi debere possit, si nummis suis imputet quod evasit? ad similitudinem quippe summorum carpento veheris.9 intra quadragesimum sacratissimae urbis iura custodis.10 Praeneste ludos edis in vicem consulis in honorem positus dignitatemque senatoris adquiris et illa tibi panduntur atria quae summatibus probantur esse collata.11 Hinc est quod in aula Libertatis locum patrium tenes et ibi mereris consessum, ubi est vel intrasse praeeonium.12 ipsi quin etiam senatores, qui praecedunt ordine, aliqua videntur a te necessaria postulare.13 habes quod praestes potioribus te nec inmerito inter praecipuos censendus es, qui aut iuvare potes aut laedere consulares.14 erige animos sub qualitate modestiae.15 talis est unaquaeque dignitas, qualis administrantium est voluntas.16 nihil abiectum est, quod in re publica geritur, nisi malis fuerit moribus vitiatum.17 nam si humilium privatorum placet aequalitas, quanto magis grata est in potestatis culmine custodita, quae difficile modum servat, dum ad suum velle festinat? Proinde vicariae tibi dignitatem serenitatis nostrae aestimatione conferimus, quam sic Romae geras, ut conscientiam tuam tanta civitate facias esse dignissimam.18 usurus omnibus privilegiis, quae tuos decessores habuisse constiterit, quia sicut a vobis instituta antiquorum deposcimus, ita et dignitati vestrae vetera non negamus.
Cassiodorus HOME