monumenta.ch > Cassiodorus > XIIII. FORMULA DE HIS QUI REFERENDI SUNT IN SENATU.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEXTUS, , XIII. FORMULA MAGISTRI SCRINII QUAE DANDA EST COMITIACO, QUANDO PERMILITAT. <<<     >>> XV. FORMULA VICARIIS U̅ · R̅ ·

Cassiodorus, Variae, LIBER SEXTUS, XIIII. FORMULA DE HIS QUI REFERENDI SUNT IN SENATU.

1 Optamus quidem curiam senatus amplissimi naturali fecunditate compleri subolemque eius tantum crescere, ut (quod difficillimum aviditatis genus est) parentum videatur vota satiare.2 sed minus amantis est non amplius aliquid quaerere, unde tantum numerum possit augere.3 agricola diligens praeveniendo adiuvat imbrem caelestem et ante rigat plantaria, quam pluvias mereantur optatas.4 arborum quin etiam fetus meliorare contendens diversi germinis feturas instituit, ut multiplicata dulcedine fructuum hortis suis conserat varietatis ornatum.5 sic nos virtutum iucundissimas laudes in cinctum Gabini desideramus includere, ut germen alienum amplexu gratiae colligatum curiae moribus inolescat.6 Sed haec cultura longe dissimilis est.7 arboribus enim quod melius putatur inseritur: ad illas peregrina veniunt, ut de illorum potius suavitate dulcescant.8 vobis autem, ut agrestia proficiant, offeruntur.9 nam quamvis ignis nocte reluceat, soli tamen praesentatus obscurus est: hinc est quod ad illum ordinem nihil potest eximium deferri, nisi quod per ipsum probatur augeri.10 et ideo illum natalium splendore conspicuum et ingenii calore prudenter accensum senatus lumen excipiat.11 hactenus enim fuit suis meritis clarus: sed iam erit de vestra conspicuitate perlucidus.12 Pandite curiam, suscipite candidatum: iam senatui praedestinatus est, cui nos contulimus laticlaviam dignitatem.13 benignos esse necesse est publicos patres, quia hoc vocabulum non tantum suo debet germini quantum studio votoque generali.
Cassiodorus HOME