monumenta.ch > Cassiodorus > QUANDO PERMILITAT.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEXTUS, , XII. FORMULA COMITIVAE PRIMI ORDINIS. <<< >>> XIIII. FORMULA DE HIS QUI REFERENDI SUNT IN SENATU.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEXTUS, XIII. FORMULA MAGISTRI SCRINII QUAE DANDA EST COMITIACO, QUANDO PERMILITAT.
1 Si honor frequenter defertur otiosis, si interdum aut nobilitas eligitur aut ad promerendum aliquid personae tantum gratia suffragatur.2 quo studio remunerandi sunt, qui ad agonis sui praemia pervenerunt? considerandum, quali labore servitum est, et sic de remuneratione cogitandum.3 harum quippe rerum mensura de contrario venit, dum tale oboedientibus dari debet donum, quale indevotis potuit esse periculum.4 Grandia sunt, quae sustinent excubantes: personas contumaces ad parendum cogunt, latentes in cubilibus suis prudenti sagacitate vestigant, superbis modestiam aequalitatis imponunt: ita quod a iudicibus breviter dicitur, ab ipsis efficacia famulante completur.5 notum est quae pericula sustineant, cum ad causas mittuntur alienas.6 si segnius agat, petitor queritur: si districte, pulsatus vociferatur.7 sic inter utrumque diversum rara laus est invenisse praeconium.8 Dignitatum pace dicamus, facilius est laudatum iudicem reperire quam militem iniuncta sine offensione complere.9 aliud est enim tantum dicere legitima, aliud ad terminum deduxisse iustitiam.10 laudabiliter quidem bonum dicitur, sed multo gloriosius statuta complentur.11 verba tantum diriguntur a praesulibus, a militibus autem postulatur effectus.12 post omnia periculis subduntur, si constricti aliquid verisimile conquerantur.13 Frequenter nocuit aliis ipsa quoque integritas actionis.14 nam multos, quos in executione contristare nisi sunt, ipsos postea impensos iudices pertulerunt.15 offendunt enim frequenter ignari quibus sunt postea parituri et dum causis alienis fidem custodiunt, interdum pericula propriae salutis incurrunt.16 verum inter haec militem evasisse laudatum nonne iuste videtur esse miraculum? Talibus igitur meritis vicissitudo reddenda est, ut nimio labore torpentes indultis compensationibus excitemus.17 utere igitur confidenter quicquid veteranis munifica iura tribuerunt, nulli sordido subiciendus oneri, qui te purissima conversatione tractasti.18 Comitivam quoque tibi primi ordinis, quam tali militia perfunctis cana deputavit antiquitas, secundum statuta divalia vindicabis.19 Haec quidem priscorum beneficio consequeris, sed nostri nominis contra inciviles impetus et conventionalia detrimenta perenni tuitione vallaris, ut officium, quod nostris iussionibus speciali sollicitudine famulatum est, amplius aliquid a militibus ceteris promereri potuisse videatur.20 multa quoque tot librarum auri percellendum esse censemus, si quis statuta nostra qualibet crediderit occasione violanda.21 nec tamen aliquid contra te valere permittimus, quod dolosa fuerit machinatione temptatum.
Cassiodorus HOME