monumenta.ch > Cassiodorus > XII. FORMULA COMITIVAE PRIMI ORDINIS.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEXTUS, , XI. FORMULA ILLUSTRATUS VACANTIS. <<< >>> XIII. FORMULA MAGISTRI SCRINII QUAE DANDA EST COMITIACO, QUANDO PERMILITAT.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEXTUS, XII. FORMULA COMITIVAE PRIMI ORDINIS.
1 Magnum quidem multis et inter vices videtur esse geniatum publicae utilitati probis actionibus occupari: sed quanto felicius honorem splendidum sumere et cogitationum molestias non habere? interdum enim assidui labores et ipsas ingratas faciunt dignitates, dum inbecillitas humana cito solet sustinere fastidia et quod prius ambisse creditur, postea vitare velle sentitur.2 sed hoc multo praestantius adesse conspectibus regiis et abesse molestiis, gratiam habere loci et vitare contumelias actionis.3 dulce est aliquid sic mereri, ut nulla possit anxietate turbari, dum multo gratius redditur, ubi prosperitatis sola gaudia sentiuntur.4 Hunc igitur honorem tam tibi respicis otiosa remuneratione praestitum quam nimium laborantibus antiqua noscitur provisione collatus, ut rectores provinciarum anni actione laudatos vix ad tale culmen adducerent, quibus confitebantur plurima se debere.5 consiliarii quoque praefectorum conscientia clari, dictatione praecipui, qui in illo actu amplissimae praefecturae sic videntur exercere facundiam, ut ad utilitates publicas expediendas alteram credas esse quaesturam.6 unde frequenter et nos iudices assumimus, quia eos doctissimos comprobamus.7 Quid ergo de tali honore sentiatur, agnosce, quando perfecti viri pro tot laudabilibus institutis huius inveniunt praemia dignitatis et merito cum tanta pompa ceditur, quae senatorii quoque ordinis splendore censetur, spectabilitas clara et consistorio nostro dignissima, quae inter illustres ingreditur, inter proceres advocatur: otiosi cinguli honore praecincta dignitas, quae nullum novit offendere, nullum cognoscitur ingravare et super orania bona concitare nescit invidiam.8 Quocirca provocati moribus tuis comitivam tibi primi ordinis ab illa indictione maiestatis favore largimur, ut consistorium nostrum sicut rogatus ingrederis, ita moribus laudatus exornes, quando vicinus honor est illustribus, dum alter medius non habetur.9 delectet te illos imitari, quos proximitate contingis.10 Tu locum amplum et honorabilem facis, si te moderata conversatione tractaveris.11 ammoneat te certe, quod suscepta dignitas primi ordinis appellatione censetur, utique quia te sequuntur omnes qui spectabilitatis honore decorantur.12 sed vide ne quis te praecedat opinione, qui sequitur dignitate.13 alioquin grave pondus invidiae est splendere cinguli claritate et morum lampade non lucere.
Cassiodorus HOME