monumenta.ch > Cassiodorus > XI. FORMULA ILLUSTRATUS VACANTIS.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEXTUS, , X. FORMULA QUA PER CODICILLOS VACANTES PROCERES FIANT. <<< >>> XII. FORMULA COMITIVAE PRIMI ORDINIS.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEXTUS, XI. FORMULA ILLUSTRATUS VACANTIS.
1 Constat felicem esse rem publicam, quae multis civibus resplendet ornata.2 nam sicut caelum stellis redditur darum, sic relucent urbes lumine dignitatum: non quia fiat homo alter honoribus, sed quia modestior efficitur, a quo conversationis ordo melior postulatur.3 quis enim opinionem suam vituperabiliter tractare velit, quam specialiter ad laudes electam esse cognoscit? illum siquidem honores glorificant, quem commendat et vita.4 nam malo instituto vivere nec principi fas est, quando et de illo populus occulte potest dicere, cui mores suos publice nullus ausus est imputare.5 Cape igitur pro fide ac laboribus tuis comitivae domesticorum illustratum vacantem, ut et tuis civibus decoratus appareas, et, quod est dulcissimum mentibus bonis, iugiter propriis utilitatibus occuperis.6 quid enim fortunatius quam agrum colere et in urbe lucere, ubi opus proprium delectat auctorem nec aliquid fallende conquiritur, dum suavi horrea labore cumulantur? quapropter nos dedimus delectabilem honorem, tu conversationis associa dignitatem, nam utraque sibi coniuncta sunt: unum pendet ex altero: non coalescunt sparsa semina, nisi et terrae qualitas fuerit operata: habiturus messem de nostra gratia copiosam, si a te iudicia nostra cognoverimus optime fuisse tractata.
Cassiodorus HOME