monumenta.ch > Cassiodorus > VIII. FORMULA COMITIVAE PRIVATARUM.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEXTUS, , VII. FORMULA COMITIVAE SACRARUM LARGITIONUM. <<< >>> VIIII. FORMULA COMITIVAE PATRIMONII.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEXTUS, VIII. FORMULA COMITIVAE PRIVATARUM.
1 Comitiva privatarum, sicut nominis ipsius sentitur insonare vocabulum, per rationalium curam quondam principum privatam fertur gubernasse substantiam.2 et quia iudicis fastigium exercere non poterat inter homines extremis condicionibus inclinatos, alios quoque titulos provida deliberatione suscepit, ne dignitas Latialis causam tantum modo videretur habere cum famulis, sed actibus urbanis tunc se felicius occupavit, postquam agrestium causas decenter amisit.3 Quid enim prius facerent inter servos iura publica, qui personam legibus non habebant? non ibi advocatus aderat, non se partes sollemni actione pulsabant: erat secretarium impolita seditione confusum et appellabatur abusive iudicium, ubi non allegabantur a partibus dicta prudentium.4 utitur nunc dignitas liberorum causis et legitimus praesul veraciter habetur, quando de ingenuorum fortunis disceptare posse sentitur.5 Primum tibi contra nefarias libidines et humani generis improbos appetitus quasi parenti publico decreta custodia est, ne quis se probrosa commixtione pollueret, dum vicino sanguini reverentiam non haberet.6 gravitas enim publica proximitatis sanctitatem et coniunctionis gratiam habita aestimatione discrevit, quia longe aliud debetur proximitatis naturae quam corporali possumus indulgere licentiae.7 contra hos eligeris unicus et continens inquisitor, ut, dum talia probra persequeris, consequaris praeconia castitatis.8 Defunctorum quin etiam sacram quietem aequabilia iura tuae conscientiae commiserunt, ne quis vestita marmoribus sepulcra nudaret, ne quis columnarum decorem inreligiosa temeritate praesumeret, ne quis cineres alienos aut longinquitate temporis aut voraci flamma consumptos scelerata perscrutatione detegeret, ne corpus, quod semel reliquerat molestias mundanas, humanas iterum pateretur insidias.9 nam etsi cadavera furta non sentiunt, ab omni pietate alienus esse dinoscitur, qui aliquid mortuis abrogasse monstratur.10 vide quae tibi commissa sunt: castitas viventium et securitas mortuorum.11 Habes quoque per provincias de perpetuario iure tributorum non minimam quantitatem.12 canonicarios dirigis, possessores ammones, et cum aliis iudicibus non modica iura partiris.13 caduca bona non sinis esse vacantia.14 ita quod Usurpator potuit invadere, tu fiscum nostrum facis iustis compendiis optinere.15 proximos defunctorum nobis legaliter anteponis, quia in hoc casu principis persona post omnes est, sed hinc optamus non adquirere, dummodo sint qui relicta debeant possidere.16 Repositivae quoque pecuniae, quae longa vetustate competentes dominos amiserunt, inquisitione tua nostris applicantur aerariis, ut qui sua cunctos patimur possidere, aliena nobis debeant libenter offerre.17 sine damno siquidem inventa perdit, qui propria non amittit.18 Proinde, quod felicibus applicetur auspiciis, per indictionem illam comitivae privatarum te honore decoramus, quam leges praefectis quoque parem esse decreverunt: est enim et ipsa aulica potestas palatio nostro iure reverenda, quam tu facies ultra terminos suos crescere, si susceptam continenter egeris dignitatem.
Cassiodorus HOME