monumenta.ch > Cassiodorus > I. FORMULA CONSULATUS. (a 511)
>>> Cassiodorus, Variae, LIBER SEXTUS, II. FORMULA PATRICIATUS. (511)
Cassiodorus, Variae, LIBER SEXTUS, I. FORMULA CONSULATUS. (a 511)
1 Priscorum iudicio qualis sit consulatus, hinc omnino datur intellegi, quando inter mundi dignitates eximias solus meruit habere palmatas vestes, quas felicitas dabat: praemia vincentium, nomen annorum: compensatio sola cui debebantur omnia.2 statum rei publicae Romanae viri fortis dextera tuebatur, fortunas omnium ac liberos civis consilia vindicabant: et tot magnis debitis sola erat huius retributio dignitatis, reperta in libertatis ornatum, inventa, ad generale gaudium.3 Per illam nimirum status imperii iugiter crevit, illam semper felix Roma suscepit.4 merito pridem genus habebatur imperii: merito supra omnes cives poterat, qui ab hoste patriam vindicabat.5 utilitates publicas sub aequitate disponens ius dicebat etiam capiti: sed tuto illi commissa est potestas necis, qui fuerat auctor salutis.6 Hinc est quod etiam fasces atque secures tantae potestati praeceptae sunt inligari, ut, cum tardius solverentur, moram deliberationis acciperent, si de caede aut nece hominis aliquid censuissent: ita cum omnia eius traderentur arbitrio, ne insolesceret animo, consul dictus est a consulendo.7 Hinc tanta largitas profluebat, ut illa dextera, quae sanguinem copiose fuderat hostium, vitae auxilium civibus manaret irriguum.8 sic quos felices per bella fecerat, studio largitatis explebat.9 in argumentum etiam publicae gloriae solvebat famulos iugo servili, qui libertatem tantae dederat civitati.10 Sed nunc sumitis ista felicius, quando nos habemus labores consulum et vos gaudia dignitatum.11 palmatae siquidem vestrae nostrae probantur esse victoriae et prosperrimae condicionis eventu vos in pace ingenuitatem ceditis famulis, cum nos securitatem demus per bella Romanis, atque ideo per illam indictionem consulatus te decoramus insignibus.12 Finge vastos umeros vario colore palmatae, validam manum victoriali scipione nobilita, lares proprios etiam calceis auratus egredere, sellam curulem pro sua magnitudine multis gradibus enisus ascende, ut in otio subiectus merearis, quod nos post maximos labores assumimus imperantes.13 Rem victoriarum agitis, qui bella nescitis: nos iuvante deo regimus, nos consulimus et vestrum nomen annum designat.14 vicistis felicitate principes, qui et honores summos geritis et dominationis taedia non habetis.15 quapropter erige confidentiam mentis tuae: consules esse magnanimos decet.16 opes privatas non cogites, qui gratiam publicam donando habere decrevisti.17 Hinc est enim, quod alios iudices etiam non rogantes evehimus, consules autem sperantes tantummodo promovemus, ut soli ad has largitates veniatis, qui vos pares tantis expensis esse cognoscitis.18 alioquin onera essent potius, non honores, si supra vires aliquid inponeremus invitis.19 fruere igitur decenter optatis.20 hic est ambitus qui probatur.21 esto mundo clarus, tibi prosperrimus, tuis autem posteris feliciter imitandus.
Cassiodorus HOME