monumenta.ch > Cassiodorus > XXXVIIII. AMPELIO V̅ · I̅ · ET LIVVIRIT V̅ · S̅ · THEODERICUS REX. (a 523/526)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUINTUS, , XXXVII. IUDAEIS MEDIOLANENSIBUS THEODERICUS REX. (a 523/526) <<<    

Cassiodorus, Variae, LIBER QUINTUS, XXXVIIII. AMPELIO V̅ · I̅ · ET LIVVIRIT V̅ · S̅ · THEODERICUS REX. (a 523/526)

1 Decet provincias regno nostro deo auxiliante subiectas legibus et bonis moribus ordinari, quia illa vita vere hominum est, quae iuris ordine continetur.2 nam beluarum ritus est sub casu vivere: quae dum rapiendi ambitu feruntur, inprovisa temeritate succumbunt.3 agrum suum denique a dumosis sentibus doctus purgat agricola, quia laus excolentis est, si agreste solum dulcissimis fructibus amoenetur.4 sic quies suavissima populi et dispositio tranquilla regionum praeconium probatur esse regnantum.5 Multorum itaque querela comperimus in provincia Hispaniae, quod summum inter mortales crimen est, vitas hominum vaga praesumptione populari et levium occasione causarum subire multos interitum.6 sic mala pace quasi ludo corruunt, quanti vix potuissent cadere sub necessitate bellorum.7 dehinc non polyptychis publicis, ut moris est, sed arbitrio compulsorum suggeruntur provincialium subiacere fortunae.8 quod genus evidentis est praedae pro illius voluntate dare, qui ad suum commodum amplius festinat exigere.9 Cui rei nos regali providentia succurrere cupientes sublimitatem vestram per universam Hispaniam loco muneris credidimus destinandam, ut sub ordinationis vestrae novitate inveteratae possit consuetudini nil licere.10 verum ut more medicorum saevioribus morbis accelerata remedia tribuamus, inde curationis nostrae fiat initium, ubi maius noscitur esse periculum.11 Homicidii scelus legum iubemus auctoritate resecari: sed quantum vehementior poena est, tanto eius rei debet inquisitio plus haberi, ne amore vindictae innocentes videantur vitae pericula sustinere.12 pereant itaque soli nocentes in correctione multorum, quando et hoc pietatis genus est coercere infantiam criminis, ne iuvenescat augmentis.13 Exigentes vero assem publicum per gravamina ponderum premere dicuntur patrimonia possessorum, ut non tam exactio quam praeda esse videatur.14 sed ut totius fraudis abrogetur occasio, ad libram cubiculi nostri, quae vobis in praesenti data est, universas functiones publicas iubemus inferri.15 quid enim tam nefarium quam praesumptoribus liceat in ipsa etiam trutinae qualitate peccare, ut quod est iustitiae proprie datum, hoc per fraudes noscatur esse corruptum ? Conductores domus regiae, quacumque gente sink editi, ad liquidum veritate discussa tantum decernimus solvere, quantum nostra praedia constiterit pensitare.16 et ne cuiquam labor suus videatur ingratus, solaria eis pro qualitate locatae rei vestra volumus aequitate constitui.17 non enim nostra, sed illorum rura dicenda sunt, si pro voluntate conducentis modus eveniat pensionis.18 Transmarinorum igitur canonem, ubi non parva fraus fieri utilitatibus publicis intimatur, vos attonite iubemus exquirere atque statutum numerum pro virium qualitate definire, quia contra fraudes utile remedium est nosse quod inferant.19 Monetarios autem, quos specialiter in usum publicum constat inventos, in privatorum didicimus transisse compendium.20 qua praesumptione sublata pro virium qualitate functionibus publicis applicentur.21 Telonei quinetiam canonem nulla faciatis usurpatione confundi, sed modum rebus utillimum, quem praestare debeat, imponentes commerciandi licentiam aequabili ratione revocate, ne se tendat in vagum ambitiosa enormitas exigentium.22 Actus praeterea Laeti, cuius conscientia summa pulsatur invidia, sub consueta nobis censemus aequitate perquiri, ut nec fraus astutis machinationibus occulatur nec innocentia falsis criminationibus ingravetur.23 Quoscumque vero in furtivis actionibus reperitis fuisse versatos, pro fortunarum quantitate suppressam reddant vestra aestimatione pecuniam.24 quod si haec per alios dispersa esse constiterit, et illi nihilominus teneantur obnoxii qui scientes passi sunt in tali actione misceri: complices enim extiterunt criminis, qui non detexerunt facta raptoris.25 Praebendarum tenor adscriptus, quem nostra diversis largitur humanitas, provincialibus suggeritur intolerabilis causa esse damnorum, quando et in species exigitur et impudenter eius pretium postulatur.26 detestabilis cupiditatis sunt ista documenta competentia sibi distrahere et ad exigendi impudentiam mox redire.27 quod nimis improbum, nimis videtur absurdum, ut et nostra constituta praetereant et tributariorum, qui fovendi sunt, videantur afflixisse substantiam.28 sint igitur praefixo modo contenti, sive ibidem positi, sive hinc nihilominus destinati: habeant liberum unum tantum de duobus expetere, dummodo geminata exactione fortunas alienas non debeant ingravare.29 Exactorum quoque licentia amplius fertur a provincialibus extorqueri, quam nostro cubiculo constat inferri.30 quod diligenti examinatione discussum ad hunc vos modum functiones publicas revocare decernimus, quem Alarici atque Eurici temporibus constat illatas.31 Paraveredorum itaque subvectiones exigere eos, qui habent veredos adscriptos, provincialium querela comperimus.32 quod nullum penitus sinatis praesumere, quando per turpissimos quaestus et possessor atteritur et commeantium celeritas impeditur.33 Vilicorum quoque genus, quod ad damnosam tuitionem queruntur inventum, tam de privata possessione quam publica funditus volumus amoveri, quia non est defensio, quae praestatur invitis: suspectum est quod patiuntur nolentes.34 nam hoc est re vera beneficium, si sine murmure feratur acceptum.35 servitia igitur quae Gothis in civitate positis superflue praestabantur, decernimus amoveri.36 non enim decet ab ingenuis famulatum quaerere, quos misimus pro libertate pugnare.37 XL. CYPRIANO COMITI SACRARUM THEODERICUS REX. (a. 524 ante Sept. 1) Quamvis ultra desideria supplicum frequenter nos praestitisse beneficia gaudeamus et, quod est difficillimum, humanae ambitionis interdum vota superemus, haec tamen libentius amplectimur, quae nos merito fecisse gloriamur.38 diu quippe trutinandus est, cui traduntur examina, talisque debet a principe deligi, qualis ab ipsa potest lege dictari.39 gemmarum divites venae auri fulgore pretiantur et gratiam pulchritudinis capiunt, quia nulla degeneri vicinitate sordescunt.40 Sic bona merita splendidis dignitatibus sociata alternis praeconiis adiuvantur et unius rei facies de adiuncta venustate pulchrescit: non enim de te aliquid redemptae laudi aut loquaci famae credidimus, qui nobis spectantibus saepe placuisti.41 interpellantium siquidem confusas querelas distincta nimis ac lucida relatione narrabas, et qui proprios dolores expromere non poterant, tuis commendati allegationibus obtinebant, et ne favoris alicuius putaretur excessus, desideria supplicum ipsis praesentibus intimabas.42 Ori tuo altercantium desideria convenerunt et, quod difficillimum gratiae genus est, alternae parti indiscreta laude placuisti, quae res ipsos oratores quoque postponit.43 nam cum illis sit propositum diu tractata unius partis vota dicere, tibi semper necesse fuit repentinum negotium utroque latere declarare.44 additur etiam regalis praesentiae geniatissimum pondus, sub quo te ita facile contigit expeditum, ut quod illi vix possunt artificiosis schematibus a iudicibus obtinere, tu probareris a principe puris allegationibus impetrare.45 Erat nimirum serenitatis nostrae in bonum publicum parata sententia, quia nullam tarditatem in cognoscendo negotio sustinebat.46 mox enim a te narrata causa conspecta est, et cur tardaret negotii finis, cum tu suggestionem lucida brevitate concluderes ? didicisti, ut eredimus, iudicare nostris serviendo iudieiis: ita, quod efficacissimum discipulatus genus est, agendo potius instructus es quam legendo.47 Talibus igitur institutis edoctus Eoae sumpsisti legationis officium, missus ad summae quidem peritiae viros: sed nulla inter es confusus es trepidatione, quia nihil tibi post nos potuit esse mirabile.48 instructus enim trifariis linguis non tibi Graecia quod novum ostentaret invenit nec ipsa, qua nimium praevalet, te transcendit argutia.49 Accessit meritis tuis cunctis laudibus pretiosior fides, quam divina diligunt, mortalia venerantur.50 nam inter mundi fluctuantes procellas unde se humana fragilitas contineret, si nostris actibus mentis firmitas non adesset ? haec inter socios amicitiam servat, haec dominis pura integritate famulatur, haec supernae maiestati reverentiam piae credulitatis impendit et, si beneficium tantae rei latius quaeras, incommutabilis fidei est omne quod bene vivitur.51 Sume igitur per indictionem tertiam sacrarum largitionum deo propitio dignitatem.52 utere congruis tuis natalibus institutis.53 meruisti hactenus, ut honorum fastigia cederemus: age nunc, ut tibi gratiae nostrae celsiora nihilominus conferamus.54 XLI. SENATUI URBIS ROMAE THEODBRICUS REX. a (524 ante Sept. 1 Licet candidatos vobis frequenter genuerit munificentia principalis et fecunda indulgentia nostra vobis altera sit natura, habetis nunc profecto virum, quem et nos elegisse deceat et vos suscepisse conveniat.55 cui sicut fortunatum fuit a nobis erigi, ita laudabile erit vestro coetui honorum lege sociari.56 hoc tamen curiae felicius provenit, quod nobis et impolitus tiro militat, illa vero non recipit nisi qui iam dignus honoribus potuerit inveniri.57 Convenienter ergo ordo vester aestimatur eximius, qui semper est de probatissimis congregatus.58 non enim illic profanis reseratur introitus, sed tales illuc permittuntur accedere, quales inde etiam cernuntur exire, suscipite itaque collegam, quem palatia nostra longa examinatione probaverunt: qui regiis ita intrepidus militavit affatibus, ut iussa nostra saepe nobis spectantibus atque laudantibus explicaret.59 Cognoscitis profecto quae loquimur.60 quis enim vestrorum a Cypriani devotione summotus est ? nam qui solacia eius petiit, mox beneficia nostra suscepit.61 obtinuit ille saepius in vectationibus nostris, quod in consistoriis agi solebat antiquis.62 si quando enim relevare libuit animum rei publicae cura fatigatum, equina exercitia petebamus, ut ipsa varietate rerum soliditas sc corporis vigorque recrearet.63 tunc nobis causas multiplices relator delectabilis ingerebat eratque eius infastidita suggestio sub iudicis animo taedioso.64 Ita dum causas praestandi benignus artifex ingerebat, reficiebatur animus beneficiorum aviditate succensus.65 his igitur adhaesit obsequiis candidatus, qui sic militavit animo nostro, ut nulla eum gravaret offensio.66 irascebamur saepe causis improbis, nec tamen displicere poterat lingua relatoris: damnabamus interdum negotium, cuius placebat assertor: et impetum nostri animi frequenter sustinuit, qui gratiae momenta possedit.67 Gloriatur etiam non extrema luce natalium.68 nam pater huic, sicut meministis, Opilio fuit, vir abiectis quidem temporibus, ad excubias tamen palatinas electus.69 qui multo amplius crescere potuit, nisi fides eius sub avidissima remuneratoris sterilitate iacuisset.70 quid enim conferre poterat tenuis donator ? qui si tamen non ditavit, innotuit, quia magnae abundantia laudis est in penuria rei publicae vel mediocria munera meruisse.71 Vicit iste maiores suos folicitate saeculorum et, quod amplius evectus est, nostris est temporibus applicandum.72 talis quippe est in subiectis mensura provectuum, qualis fuerit et distantia dominorum.73 quapropter, patres conscripti, praedictum Cyprianum suis meritis et natalium splendore fulgentem ad sacrarum largitionum culmen eveximus, ut et vester augeatur numerus et incitetur devotio servientum.74 aestimate, reverentissimi patres, quid de vestro ordine senserimus, quando eos, quos vobis aggregandos credimus, multiplici allegatione praedicamus.75 XLII. MAXIMO V̅ · P̅ · CONSULI THEODERICUS REX. (a 523) Si consularem munificentiam provocant, qui peruncta corporum flexibilitate luctantur: si organo canentibus redditur vicissitudo praemiorum: si venit ad pretium delectabilis cantilena: quo munere venator explendus est, qui ut spectantibus placeat, suis mortibus elaborat ? voluptatem praestat sanguine suo et infelici sorte constrictus festinat populo placere, qui eum non optat cvadere.76 actus detestabilis, certamen infelix cum feris velle contendere, quas fortiores se non dubitat invenire.77 sola est ergo in fallendo praesumptio, unicum in deceptione solacium.78 Qui si feram non mereatur effugere, interdum nec sepulturam poterit invenire: adhuc superstite homine perit corpus et antequam cadaver efficiatur, truculenter absumitur.79 captus esca fit hosti suo, et illum, pro dolor! satiat quem se perimere posse suspirat.80 spectaculum tantum fabricis clarum, sed actione deterrimum, in honore Scythicae Dianae repertum, quae sanguinis effusione gaudebat.81 O miserae deceptionis errorem illam desiderasse colere, quae hominum morte placabatur! primum sibi per lucos et silvas agrestium populorum vota et venationibus dedita hanc triplicem deam falsa imaginatione finxerunt, ipsam in caelo Lunam, ipsam in silvis dominam, ipsam apud inferos Proserpinam esse firmantes.82 sed solum Erebi potentem non improbe forsitan aestimarunt, quando tali falsitate decepti in profundas vivi tenebras cum suis erroribus intraverunt.83 Hunc ludum crudelem, sanguinariam voluptatem, impiam religionem, humanam, ut ita dixerim, feritatem Athenienses primum ad civitatis suae perduxere culturam, iustitia permittente divina, ut ad irrisionem spectaculi perveniret, quod falsae religionis ambitus invenisset.84 Hoc Titi potentia principalis, divitiarum profuso flumine, cogitavit aedificium fieri, unde caput urbium potuisset.85 et cum theatrum, quod est hemisphaerium, Graece dicatur, amphitheatrum quasi in unum iuncta duo visoria recte constat esse nominatum: ovi specie eius harenam concludens, ut et currentibus aptum daretur spatium et spectantes omnia facilius viderent, dum quaedam prolixa rotunditas universa collegerat.86 Itur ergo ad talia, quae refugere deberet humanitas.87 primus fragili ligno confisus currit ad ora beluarum et illud, quod cupit evadere, magno inpetu videtur appetere.88 pari in se cursu festinant et praedator et praeda nec aliter tutus esse potest, nisi huic, quem vitare cupit, occurrerit.89 tunc in aere saltu corporis elevato quasi vestes levissimae supinata membra iaciuntur et quidam arcus corporeus supra beluam libratus, dum moras discedendi facit, sub ipso velocitas ferina discedit.90 Sic accidit, ut ille magis possit mitior videri, qui probatur illudi: alter angulis in quadrifaria mundi distributione conpositis rotabili facilitate praesumens non discedendo fugit, non se longius faciendo discedit, sequitur insequentem, poplitibus se reddens proximum, ut ora vitet ursorum: ille in tenuem regulam ventre suspensus invitat exitiabilem feram et nisi periclitatus fuerit, nil unde vivere possit adquirit: alter se gestabili muro cannarum contra saevissimum animal, ericii exemplo, receptatus includit, qui subito in tergus suum refugiens intra se collectus absconditur et cum nusquam discesserit, eius corpusculum non videtur.91 nam sicut ille veniente contrario revolutus in sphaeram naturalibus defensatur aculeis, sic iste consutili crate praecinctus munitior redditur fragilitate cannarum.92 Alii tribus ut ita dixerim dispositis ostiolis paratam in se rabiem provocare praesumunt, in patenti area cancellosis se postibus occulentes, modo facies, modo terga monstrantes, ut mirum sit evadere quos ita respicis per leonum ungues dentesque volitare.93 Alter labenti rota feris offertur: eadem alter erigitur, ut periculis auferatur.94 sic haec machina ad infidi mundi formata qualitatem istos spe refovet, illos timore discruciat: omnibus tamen vicissim, ut decipere possit, arridet.95 Longum est per tot periculorum casus sermonibus evagari.96 sed apte iungendum est, quod ait de inferis Mantuanus ): quis scelerum comprehendere formas, quis omnia poenarum percurrere nomina possit ? sed vobis, quibus necesse est talia populis exhibere, largitate manus fundite praemia, ut haec miseris faciatis esse votiva.97 alioquin violenta conpulsio est sollemnia dona subtrahere et mortes detestabiles imperare.98 Et ideo quicquid in longam consuetudinem antiqua liberalitate pervenit, sine aliqua dilatione concedite supplicanti, quia homicidii reatus est illis esse tenacem, quos editio vestra invitavit ad mortem.99 heu mundi error dolendus! si esset ullus aequitatis intuitus, tantae divitiae pro vita mortalium deberent dari, quantae in mortes hominum videntur effundi.100 XLIII. TRANSIMUNDO REGI VVANDALORUM THEODERICUS REX. (a. 511) Quamvis a diversis regibus expetiti pro solidanda concordia aut neptes dedimus aut filias deo nobis inspirante coniunximus, nulli tamen aestimamus nos aliquid simile contulisse, quam quod germanam nostram, generis Hamali singulare praeconium, vestrum fecimus esse coniugium: feminam prudentiae vestrae parem, quae non tantum reverenda regno, quantum mirabilis possit esse consilio.101 Sed stupeo vos his beneficiis obligatos Gesalecum, qui nostris inimicis, dum a nobis foveretur, adiunctus est, in vestram defensionem sic fuisse susceptum, ut qui ad vos viribus destitutus privatusque fortunis venerat, subita pecuniae ubertate conpletus ad gentes exteras probetur esse transmissus: qui quamvis deo iuvante laedere nihil possit, tamen animum vestrae cogitationis aperuit.102 Quid expectent extraneorum iura, si sic meretur affinitas ? nam si causa misericordiae susceptus est in regno vestro, teneri debuit: si nostri propter expulsus est, non oportuerat cum divitiis ad aliena regna transmitti, quae ne vobis redderentur infesta, nostra fecerunt absolute certamina.103 ubi est, quod tanta lectione saginatus alios solebas docere de moribus ? hoc si voluisses cum sorore nostra tractare, utique vobis non potuisset accidere, quia nec fratrem permiserat laedi nec maritum fecerat in rebus talibus inveniri.104 Atque ideo per illum et illum legatos nostros salutantes honorificentia conpetenti petimus, ut hanc iniustitiam deliberatio vestra pertractet, ne parentum nostrorum animus causis evidentibus excitatus cogitet aliquid temptare quod pacem videatur irrumpere.105 graviter siquidem dolet iniuria, quae contigerit insperata et si inde proveniat dolus, unde credebatur auxilium.106 quaedam vero per harum portitores verbo vobis insinuanda commisimus, ut aestimantes omnia, quid fieri in tanta causa oporteat, providentia vestra reponat, quia non est leve prudentes viros in pacis constituta peccare.107 XLIIII. TRANSIMUNDO REGI VVANDALORUM THEODERICUS REX. (a. 511) Ostendisti, prudentissime regum, post erroris eventum sapientibus subvenire posse consilium nec pertinaciae vitium vos amare, quod brutis hominibus videtur accidere.108 obligastis animum meum tanta vos in melius celeritate mutando.109 nam cum rex satisfacit, quaelibet dura dissolvit, quia sic est in principibus humilitas gloriosa, quemadmodum in mediocribus odiosa potest esse iactantia.110 Nuper vobis obiecimus Gesaleci quondam regis dolosa meditatione discessum: sed vos nobilitatis vestrae memores et honoris actum rei nobis sub veritate declarastis.111 unde non fuit sic vituperabile hominem pravis suspicionibus locum dedisse, quantum gloriosum est dominantem tam celerrime se potuisse purgare, ille enim, qui minus poterat cogi, animae non passus est arcana violare.112 Cui laudi vicissitudinem, in qua possumus parte, reddentes sincerem purgationem pura mente suscepimus.113 sed auri transmissi munera non tenemus, ut et ipsi intellegatis causam per iustitiam fuisse motam, quam nulla potuit finire venalitas.114 fecimus utrique regalia: sic nos superavimus tyrannicam cupiditatem, sicut et vos vicisse constat errorem.115 redeant ad cubiculum vestrum munera, quorum tantum oblatio videtur esse gratissima.116 neglegatur aurum, ubi electum est conscientiae praemium: patiatur aliquando repulsam, quod semper avaris regibus imperabat.117 eat nunc actus iste per gentes carum parentem non excusasse culpam et laesos animos respuisse pecuniam.118 Ita, quod per bella solebat quaeri, amoris studio declaratum est potuisse contemni.119 intellegant parentes tales fuisse qui studio avaritiae causas sibi nequiverint excitare.120 omnia siquidem superavit affectus: tunc coepit petitio magis desinere, quando pulsatus obiecta non passus est abnegare.121 recipite igitur munera sensibus suscepta, non manibus.122 suavius nobis fuit ista reddere quam multo grandia suscepisse.123 estote nunc ad similia cauti, ad Ventura solliciti: quia instructus redditur animus in futuris, quando praeteritorum commonetur exemplis.124 quapropter illo et illo legatis vestris redeuntibus plenissime reddimus salutationis affectum, optantes ut sospitatem vestram divina concedant, cuius nobis animos validissime cognoscimus esse sociatos.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Variae, LIBER QUINTUS, , XXXVII. IUDAEIS MEDIOLANENSIBUS THEODERICUS REX. (a 523/526) <<<    
monumenta.ch > Cassiodorus > XXXVIIII. AMPELIO V̅ · I̅ · ET LIVVIRIT V̅ · S̅ · THEODERICUS REX. (a 523/526)