monumenta.ch > Cassiodorus > XXXVI. STARCEDIO V̅ · S̅ · THEODERICUS REX. (a 523/526)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUINTUS, , XXXV. LIVVIRIT COMITI ET AMPELIO V̅ · I̅ · THEODERICUS REX. (a 523/526) <<<     >>> XXXVII. IUDAEIS MEDIOLANENSIBUS THEODERICUS REX. (a 523/526)

Cassiodorus, Variae, LIBER QUINTUS, XXXVI. STARCEDIO V̅ · S̅ · THEODERICUS REX. (a 523/526)

1 Continuatis laboribus attritum corpus debilitatem tibi causaris attulisse membrorum, ut, qui ante bellicis fueras aptus insignibus, nunc vel ad otiosam vitam vix idoneus approberis: expetens, ut ad expeditiones felicissimas non cogaris, a quibus non voto, sed necessitate subduceris.2 atque ideo allegationibus tuis diutius perquisitis et ad rerum fidem deductis otium tibi non ignobile praesenti iussione largimur, quia non est ignaviae culpa, quem excusat miseranda calamitas.3 Sed sicut tibi remissam vitam concedimus, ita te donativo praesenti auctoritate privamus, quia non est aequum, ut, cum de tuo cognoscaris idoneus, rem laborantium accipere debeas otiosus.4 fruere igitur secura vita a diversorum insidiis nostro munimine liberatus.5 nec aliquis tibi imputabit desertoris opprobrium, quando illi, quos contigerit a militia morbi causa suspendi, ex prioribus factis habendi sunt iure reverendi.6 nec enim dignus est a quoquam redargui, qui nostro iudicio meretur absolvi.
Cassiodorus HOME