monumenta.ch > Cassiodorus > XXXIIII. ABUNDANTIO P̅P̅O̅ THEODERICUS REX. (a. 523/526)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUINTUS, , XXXIII. VVILITANCO DUCI THEODERICUS HEX. (a 523/526) <<< >>> XXXV. LIVVIRIT COMITI ET AMPELIO V̅ · I̅ · THEODERICUS REX. (a 523/526)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUINTUS, XXXIIII. ABUNDANTIO P̅P̅O̅ THEODERICUS REX. (a. 523/526)
1 Frontosum sui nominis testem frequenti nobis insinuatione suggestum est pecuniae publicae decoxisse non minimam quantitatem.2 quem a diversis iudicibus fecimus iusta examinatione perquiri, ne forsitan, ut assolet, eum non veritas, sed infamaret invidia.3 ille omnia confessus reddere se posse constituit, si ei largae praeberentur indutiae: quibus frequenter emensis immemor promissionis suae ad constituta semper imparatus occurrit, fugere quidem nescius, sed suae sponsionis ignarus, obliviosus cum relinquitur, trepidus cum tenetur.4 mutat verba, variat constituta nec in una dicti sui qualitate contentus diversis imaginibus immutatur.5 Merito chamaeleonti bestiae conferendus, quae parvorum serpentium formae consimilis aureo tantum capite et reliquis membris subalbentis prasini colore distinguitur.6 haec quotiens humanos aspectus incurrerit, dum ei fugiendi velocitas denegatur, nimia timiditate confusa colores suos multifaria qualitate commutat, ut modo veneta, modo blattea, modo prasina, modo possit cyanea reperiri.7 unde mirum est in una superficie tot diversa conspicere.8 Quam non immerito pandiae gemmae dicimus esse consimilem, in qua unus se fulgor non potest continere: fluctuat aspectibus tremulis, dum lapis teneatur immobilis.9 nam quod modo videris, mox aliud ibi, si amplius intuearis, advertis: sic mutatum credis, quod neminem eripuisse cognoscis.10 His permutationibus aestimatis mens Prontosi simillima reperitur, quae dicti sui non habet fidem, quae tot varietates continet quot verba protulerit: Protei fabulis iure sociandus, qui subito comprehensus substantiae suae formam omnimodis non habebat, nam ut celaret hominem, aut leo frendebat aut sibilabat anguis aut in undas liquidas solvebatur.11 Et quia sic notus est, cum facies ad tuum venire iudicium, primum agito, ne promittat, caveto ne constituat, quia levissimi animi mos est polliceri facile quae non disponit implere.12 quicquid autem persolvere considerata aequitate potuerit, constrictus sine aliqua dilatione iam reddat, quia post tot falsitates argutiae suae reputare poterit, quod se frequenter illusisse cognoscit.
Cassiodorus HOME