monumenta.ch > Cassiodorus > XXXIII. VVILITANCO DUCI THEODERICUS HEX. (a 523/526)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUINTUS, , XXXII. BRANDILAE THEODERICUS REX. a. (523/526) <<< >>> XXXIIII. ABUNDANTIO P̅P̅O̅ THEODERICUS REX. (a. 523/526)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUINTUS, XXXIII. VVILITANCO DUCI THEODERICUS HEX. (a 523/526)
1 Gravis est Patzenis clementiae nostrae sensibus intimata conquestio.2 qui se in expeditione Gallica constituto in eum Brandilam prosiluisse testatur excessum, ut uxorem eius Reginam proprio sociandam duceret esse coniugio et in iniuriam nostrorum temporum adulterium simulata matrimonii fuerit lege commissum.3 haec nos, si vera sunt, transire nequaquam patimur impunita.4 nam quando affectus tutos quis habeat, si tunc sceleri subiacebit, cum pro omnium salute pugnaverit ? Respicite, impudicae, gementium turturum castissimum genus: quod, si a copula sua fuerit casu intercedente divisum, perpetua se abstinentiae lege constringit: gratiam coniunctionis non repetit, quam reliquit: fidem servat, dum laudem pudoris ignoret, et moribus studere deprehenditur, quod nulla viduitatis gloriatur conversatione.5 Mulierum se, pro dolor! vota continere nequeunt, quibus castitatem ratio persuadet.6 poena legis imponit, terror maritalis extorquet.7 pcrierunt profecto mores, si nec illis comparari possunt, quae ratione carentia temperantur.8 et ideo sublimitas tua impetitos ad suum faciat examen occurrere et rerum veritate discussa, sicut iura nostra praecipiunt, in adulteros maritorum favore resecetur, quia defensorem rei publicae redire noluerunt qui scelerata praesumptione coniuncti sunt.9 Confundi sine dubio desideraverunt omnia, qui temptaverunt legibus inimica.10 sed melius est paucorum damno malorum corrigatur intentio, quia omne matrimonium, quod absit, incertum relinquitur, si in tanta reverentia sine aliquo terrore peccetur.
Cassiodorus HOME