monumenta.ch > Cassiodorus > XXXII. BRANDILAE THEODERICUS REX. a. (523/526)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUINTUS, , XXXI. DECORATO VIRO DEVOTO THEODERICUS REX. (a 523/526) <<< >>> XXXIII. VVILITANCO DUCI THEODERICUS HEX. (a 523/526)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUINTUS, XXXII. BRANDILAE THEODERICUS REX. a. (523/526)
1 Adiit nos innumeris vicibus Patzenis repetita conquestio, qui cum esset in expeditione felicissima constitutus, a Procula coniuge tua uxorem suam asseruit trina fuisse caede laceratam, ita ut solo beneficio desperationis evaderet, cum non plagis fessa, sed iam crederetur extincta.2 hanc nos, si tamen vera est, in femina quam maxime mirantes audaciam, transire non patimur impunitam.3 Atque ideo decrotis te praesentibus ammonemus, ut, si factum evidenter agnoscis, delatam querimoniam, pudori tuo consulens, maritali districtione redarguas, quatenus ex eadem causa ad nos querela iusta non redeat.4 et legibus noveris resecari posse, quod te oportuerat domestica districtione corrigere.5 Quod si mendacium magis petitoris accusans causam dicere fortasse volueris, summoto dilationis obstaculo ad comitatum nostrum cum supra dicta coniuge tua incunctanter occurre, exceptura aut de iniqua praesumptione vindictam aut de mulieris improbitate victoriam.
Cassiodorus HOME