monumenta.ch > Cassiodorus > XXXI. DECORATO VIRO DEVOTO THEODERICUS REX. (a 523/526)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUINTUS, , XXX. GUDUIN V̅ · S̅ · THEODERICUS REX. (a 523/526) <<< >>> XXXII. BRANDILAE THEODERICUS REX. a. (523/526)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUINTUS, XXXI. DECORATO VIRO DEVOTO THEODERICUS REX. (a 523/526)
1 Thomas vir clarissimus intra Apuliam Calabriamque provincias de siliquatici titulo indictionum octavae nonae undecimae primae secundae et quintae decimae, quas ad conductionem suam pertinuisse commemorat, nonnullos maximam pecuniae quantitatem debere conqueritur.2 et quia utilitatem publicam diuturna non convenit ludificatione differri, ideoque devotio tua praesentia decreta suscipiens Marcum presbyterum, Andream et Simeonium vel reliquos, quos brevis subter adnexus eloquitur, servata in omnibus civilitate conveniat, ut, si eos non per calumniam, sed manifestos re vera fisco constiterit esse debitores, summam, quae rationabiliter postulatur, sine aliqua imminutione persolvant.3 Providendum est enim, ne spiritus contumacium personarum publicis rationibus aliquod videatur afferre dispendium.4 qui vero minus intentata cognoscunt, ad iudicium competens te imminente conveniant, ut quod aequitati congruit, utrarumque partium allegatione recognita salvis legibus impleatur.
Cassiodorus HOME