monumenta.ch > Cassiodorus > XXVIIII. NEUDI V̅ · T̅ · THEODERICUS REX. (a. 523/526)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUINTUS, , XXVIII. CARINO V̅ · I̅ · THEODERICUS REX. (a 5231526) <<<     >>> XXX. GUDUIN V̅ · S̅ · THEODERICUS REX. (a 523/526)

Cassiodorus, Variae, LIBER QUINTUS, XXVIIII. NEUDI V̅ · T̅ · THEODERICUS REX. (a. 523/526)

1 Movit nos quidem Anduit fusa precatio, sed magis miserabiliorem reddidit virum luminis sui ademptus ornatus, quia necesse est ut amplius permoveat visa quam audita calamitas.2 is enim perpetua nocte superstes ad remedia nostra mutuati luminis beneficio festinavit, ut quem videre non poterat, saltem clementiae suavitate sentiret.3 clamat enim sibi Gudila vel Oppane incognitam suo generi condicionem servitutis imponi, cum pridem sub libertate nostros fuerit secutus exercitus.4 Mirati sumus talem in famulatum trahi, qui a vero domino debuisset expelli.5 novus ambitus talem quaerere, quem possis horrere servumque dicere, cui debeas divina consideratione servire.6 adiciens enim huiusmodi calumnias Pitziae comitis celebratae opinionis viri sibi examinatione summotas, nunc autem infirmitatis suae mole compressum manu vindicare non posse, quae patrona fortibus probatur assistere.7 Sed nos, quorum est proprium inter pares ac dispares aequabilem iustitiam custodire, praesenti iussione decernimus, ut, si in iudicio supra memorati quondam Pitziae se probavit ingenuum, calumniantes protinus amovete: nec audeant ulterius necessitatibus alienis illudere, quos semel convictos decuerat sua vota damnare.
Cassiodorus HOME