1 Habent hoc gloriosum praeiudicium bonarum merita personarum, ut otio torpescere non sinantur qui probis actionibus innotescunt: et ideo tam desiderio vestro satisfacientes, quam quod vos necessarios esse credidimus, iussis praesentibus evocamus, quatenus et viris nobilibus obsequia nostra decorentur et quae utilia nobis credimus, per te expedire possimus.