monumenta.ch > Cassiodorus > XXIII. ABUNDANTIO P̅P̅O̅ THEODERICUS HEX. (a 525/526)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUINTUS, , XXII. SENATUI URBIS ROMAE THEUDERICUS REX. (a 523/526) <<< >>> XXIIII. EPIPHANIO V̅ · S̅ · CONSULARI PROVINCIAE DALMATIAE THEODERICUS REX. a. (525/526)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUINTUS, XXIII. ABUNDANTIO P̅P̅O̅ THEODERICUS HEX. (a 525/526)
1 Tatanem saionem nostrum cum sagittariis ad illustrem virum comitem Wiliarium aestimavimus esse dirigendum, ut maius sumeret robur duplicatus exercitus.2 ostentent iuvenes nostri bellis, quod in gymnasio didicere virtutis.3 Schola Martia mittat examina: pugnaturus ludo, qui se exercere consuevit in otio.4 atque ideo illustrem magnitudinem vestram eis annonas et navigia secundum consuetudinem praebere censemus, quatenus iuvante deo quo directi sunt debeant pervenire.5 vestrae enim sollicitudini damus nostrarum efficaciam iussionum, quia nullatenus destitui posse creditur, quod ordinationibus tuis iuvante deo incohatur.
Cassiodorus HOME