monumenta.ch > Cassiodorus > XX. ALIULFO SAIONI THEODERICUS REX. (a 523/526)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUINTUS, , XVIIII. GUDINANDO SAIONI THEODERICUS REX. (a. 523/526 ante Iun. 13) <<<     >>> XXI. CAPUANO V̅ · S̅ · THEODERICUS REX. (a 523/526)

Cassiodorus, Variae, LIBER QUINTUS, XX. ALIULFO SAIONI THEODERICUS REX. (a 523/526)

1 Per utramque ripam Padi reperiri ligna comperimus fabricandis apta dromonibus, ideoque tibi praesenti iussione delegamus, ut secundum ordinationem magnificorum virorum Abundantii praefecti praetorio atque VViliae comitis patrimonii ad loca designata cum artificibus incunctanter accedas et, sive in domo regia seu in privata reperta fuerint, sine aliqua facies tarditate procurari, quia nulli grave credimus praebere, quod deo auxiliante pro communi utilitate praeparatur.2 Verum ita volumus te iniuncta peragere, ut nihil ad laedendum possessorem studiose videatur inquiri, sed tantum quae sunt necessaria utilitatis nostrae causa praesumantur.3 non exquiratur aliquid a domino, quod postea publico non dicatur acceptum.4 ligna silvestria iubemus caedi, non aliquid de alienis facultatibus violenter abscidi.5 talia nobis prosunt, qualia nostros gravare non possunt, quae, si causa praesens non exquireret, ille se crederet non habere.6 In Mincio Ollio Ausere Tiberi et Arno fluminibus comperimus quosdam saepibus cursum fluminis, quantum ad navigandi studium pertinet, incidisse.7 quod te volumus ordinatione magnifici viri Abundantii praefecti praetorio modis omnibus amputare, nec tale aliquid permittatis quemquam ultra praesumere, sed inviolati alvei tractus navium relinquatur excursibus.8 scimus enim retibus, non saepibus esse piscandum.9 nam hinc quoque detestabilis aviditas proditur, ut sibi tantum festinet includere, quantum ad multos poterat pervenire.
Cassiodorus HOME