monumenta.ch > Cassiodorus > XVII. ABUNDANTIO P̅P̅O̅ THEODERICUS REX. (a. 523/526 ante Iun. 13)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUINTUS, , XVI. ABUNDANTIO P̅P̅O̅ THEODERICUS REX. (a 525/526) <<< >>> XVIIII. GUDINANDO SAIONI THEODERICUS REX. (a. 523/526 ante Iun. 13)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUINTUS, XVII. ABUNDANTIO P̅P̅O̅ THEODERICUS REX. (a. 523/526 ante Iun. 13)
1 Alacriter incumbendum est incohatis, cum iam vicinitas perfectionis arriserit, quando spes effectus taedium laboris excludit et magnum genus incitamenti credere desiderata compleri.2 dudum igitur magnitudini vestrae ex Italiae litoribus officia iussimus praeparare nautarum, ut dromones, quos industria fabricare valuisset, manus remigum provisa susciperet.3 sed tu iudicio nostro electionique respondens ostendisti, quam fuerit indubitata perfectio efficacissimis imperasse, quod quaeritur.4 renuntias ilico completum, quod vix credi poterat incohatum, ut paene quanta velocitate navigari solet constructio navium, tanta sit celeritate completa.5 Nec solum verba narrata sunt: obtulisti oculis nostris subito classeam silvam, domos aquatiles, exercituales pedes, qui nullo labore deficiant, sed inconcussos homines ad destinata perducant, trireme vehiculum remorum tantum numerum prodens, sed hominum facies diligenter abscondens.6 hoc primum instituisse legimus Argonautas.7 quod et armatis aptum et congruum probatur esse commerciis, ut, qui peregrinas classes optabamus aspicere, nunc mittamus aliis provinciis et terrorem pariter et decorem.8 Ornasti rem publicam tua institutione reparatam.9 non habet quod nobis Graecus imputet aut Afer insultet.10 illud apud nos invidi vigere respiciunt, unde illi per magna pretia sua vota complebant.11 nunc praedictis rebus armamenta procurate, vela praecipue alas navium facientia, lignum volatile, quidam spiritus currentium carinarum, praenuntia mercium, auxilia quieta nautarum, quorum beneficio conficiunt otiosi, quod a celerrimis avibus vix probatur impleri.12 Hoc Isis rati prima suspendit, cum per maria Harpocran filium suum audaci femina pietate perquireret.13 ita dum materna caritas suum desiderium festinat explere, mundi visa est ignota reserare.14 atque ideo, divino nobis auxilio suffragante cuius virtutis est hominum vota perficere, proximo die iduum Iuniarum ad urbem Ravennatem congregatio navium cuncta conveniat, quatenus res vicino fine gaudentes ad plenissimum perducantur effectum.15 Sed quoniam dromonum numerum iuvante deo cupimus ampliari, si qua ligna fabricis eorum necessaria per utramque Padi ripam potuerint inveniri, nullo obsistente iubemus abscidi, quia sine praeiudicio dominorum operi tantum praesenti volumus inventa concedi.16 mittat Padus noster indigenas pelago naves et abies, quae fluentis amnicis nutrita surrexit, marinarum superare cumulos discat undarum.17 Illud etiam magnopere credidimus amputandum, quod vestra fieri suggestione comperimus: ne quis in fluminibus navigeris diversis territoriis meantibus, id est in Mincio Ollio Ausere Arno Tiberi, audeat fluminum alveos piscandi studio turpissima saepe concludere, et quae sunt praesumpta, protinus auferantur.18 pateat amnis in navium cursus: sufficiat humano desiderio consuetis artibus delicias quaerere, non commento rustico libertatem fluminis impedire, ne, quod dici nefas est, utilitati publicae voluptas privata obstitisse videatur.
Cassiodorus HOME