monumenta.ch > Cassiodorus > XIII. EUTROPIO ET AGROECIO THEODERICUS REX. (a 523/526)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUINTUS, , XII. THEODAHADO V̅. I̅. THEODERICUS REX. (a 523/526) <<<     >>> XIIII. SEVERINO V̅ · I̅ · THEODERICUS REX. (a 523/526)

Cassiodorus, Variae, LIBER QUINTUS, XIII. EUTROPIO ET AGROECIO THEODERICUS REX. (a 523/526)

1 Studium vestrum rei publicae grata mente debetis impendere, quia nos agnovistis bene meritis multa praestare.2 nam pietatis intuitu vicissitudinem pollicemur, cum tamen pro vobis omnia iubeamus.3 atque ideo praesenti iussione vos credidimus ammonendos, ut annonas constitutas exercitui praebere debeatis, quatenus nec illi neglegantur adverso voto nec provinciales perniciosa debeat gravare direptio.4 Commodius enim sub expensarum lege tenetur exercitus, quam si cuncta fuerit vastare permissus.5 ignorat modum servare praesumptio nec potest sub modo redigi, cui licentia fuerit visa concedi.6 quapropter consequatur exercitus alimoniam deputatam, ne qua pars praedictam possit sustinere molestiam.
Cassiodorus HOME