monumenta.ch > Cassiodorus > VI. STABULARIO COMITIACO THEODERICUS REX. (a 523/526)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUINTUS, , V. MANNILAE SAIONI THEODERICUS REX. (a 523/526) <<<     >>> VII. IOHANNI V̅ · C̅ · ARCARIO THEODERICUS REX. (a 523/526)

Cassiodorus, Variae, LIBER QUINTUS, VI. STABULARIO COMITIACO THEODERICUS REX. (a 523/526)

1 Suscipienda precatio est quae publicis utilitatibus non repugnat et amplectenda desideria privatorum, quae sic remedium quaerunt, ut nobis non videantur generare dispendium.2 viri itaque clarissimi Iohannis querela comperimus Thomatem domus nostrae certa praedia suscepisse, id est illud atque illud, et nunc decem milia solidorum reliquatorem nostris utilitatibus extitisse et per diversas ludificationes non implere debitam quantitatem, quod apud nos quoque procerum nostrorum suggestione perclaruit.3 Ideoque causam tali credidimus remedio muniendam, ut universam substantiam supradicti Thomatis sub hac condicione fixis titulis publico debeas applicare, quatenus, si intra kal. Septembrium diem quod rationabiliter exponitur a Thomate minime fuerit exsolutum, praedicta substantia Iohanni viro clarissimo contradatur, qui eius debitum luere nostro promisit aerario.4 quod si obligationem suam praedictus Thomas solvere intra praefinitum tempus fortasse potuerit, universa ei quae sublata sunt illibata reddantur, ita ut nec fiscus noster sustinere videatur incommoda et nos cognoscamur subiectis solitam praestitisse iustitiam.5 possemus enim adhuc ultra differre, si quid prodesset neglegentissimum sustinere, quem per tam longum temporis spatium semper invenimus imparatum.
Cassiodorus HOME