monumenta.ch > Cassiodorus > I. REGI (VVARNORUM THEODERICUS REX. (a. 523/526)
>>> Cassiodorus, Variae, LIBER QUINTUS, II. HESTIS THEUDERICUS REX. (a 523/526)

Cassiodorus, Variae, LIBER QUINTUS, I. REGI (VVARNORUM THEODERICUS REX. (a. 523/526)

1 Cum piceis timbribus et pueros gentili candore relucentes, spathas nobis etiam arma desecantes vestra fraternitas destinavit, ferro magis quam auri pretio ditiores.2 splendet illic claritas expolita, ut intuentium facies fideli puritate restituant, quarum margines in acutum tali aequalitate descendunt, ut non limis compositae, sed igneis fornacibus credantur effusae.3 harum media pulchris alveis excavata quibusdam videntur crispari posse vermiculis: ubi tanta varietatis umbra conludit, ut intextum magis credas variis coloribus lucidum metallum.4 Hoc vestra cotis diligenter emundat, hoc vester splendidissimus pulvis ita industriose detergit, ut speculum quoddam virorum faciat ferream lucem, qui ideo patriae vestrae natura largiente concessus est, ut huius rei opinionem vobis faceret singularem: enses, qui pulchritudine sui putentur esse Vulcani, qui tanta elegantia fabrilia visus est exeolere, ut quod eius manibus formabatur, non opus mortalium, sed crederetur esse divinum.5 Proinde per illum et illum legatos vestros solventes debitae salutationis affectum arma vestra libenter nos accepisse declaramus, quae bonae pacis studia transmiserunt: vicissitudinem muneris pro expensarum vestrarum consideratione tribuentes, quae tantum vobis reddantur accepta, quantum nobis vestra fuere gratissima.6 praestent divina concordiam, ut haec inter nos grata mente facientes gentium nostrarum velle iungamus et invicem solliciti mutuis possimus utilitatibus obligari.
Cassiodorus HOME