monumenta.ch > Cassiodorus > LI. SYMMACHO PATRICIO THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, , L. FAUSTO P̅P̅O̅ THEODERICUS REX. (a 507/511) <<<    

Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, LI. SYMMACHO PATRICIO THEODERICUS REX. (a 507/511)

1 Cum privatis fabricis ita studueris, ut in laribus propriis quaedam moenia fecisse videaris, dignum est, ut Romam, quam domuum pulchritudine decorasti, in suis miraculis continere noscaris, fundator egregius fabricarum earumque comptor eximius, quia utrumque de prudentia venit, et apte disponere et extantia competenter ornare.2 Notum est enim, quanta laude in suburbanis suis Romam traxeris, ut, quem illas fabricas intrare contigerit, aspectum suum extra urbem esse non sentiat, nisi cum se et agrorum amoenitatibus interesse cognoscat: antiquorum diligentissimus imitator, modernorum nobilissimus institutor.3 mores tuos fabricae loquuntur, quia nemo in illis diligens agnoscitur, nisi qui et in suis sensibus ornatissimus invenitur.4 Et ideo theatri fabricam magna se mole solventem consilio vestro credimus esse roborandam, ut quod ab auctoribus vestris in, ornatum patriae constat esse concessum, non videatur sub melioribus posteris imminutum.5 quid non solvas, senectus, quae tam robusta quassasti? montes facilius cedere putarentur, quam soliditas illa quateretur: quando et moles ipsa sic tota de cautibus fuit, ut praeter artem additam et ipsa quoque naturalis esse crederetur.6 Haec potuissemus forte neglegere, si nos contigisset talia non videre: caveas illas saxis pendentibus apsidatas ita iuncturis absconditis in formas pulcherrimas convenisse, ut cryptas magis excelsi montis crederes quam aliquid fabricatum esse iudicares.7 fecerunt antiqui locum tantis populis parem, ut haberent singulare spectaculum, qui mundi videbantur obtinere dominatum.8 Sed quia nobis sermo probatur esse cum docto, libet repetere, cur antiquitas rudis legatur haec moenia condidisse.9 cum agri cultores feriatis diebus sacra diversis numinibus per lucos vicosque celebrarent, Athenienses primum agreste principium in urbanum spectaculum collegerunt, theatrum Graeco vocabulo visorium nominantes, quod eminus astantibus turba conveniens sine aliquo impedimento videatur.10 Frons autem theatri scaena dicitur ab umbra luci densissima, ubi a pastoribus inchoante verno diversis sonis carmina cantabantur.11 ibi actus musicus et prudentissimi saeculi dicta floruerunt.12 sed paulatim factum est, ut honestissimae disciplinae improborum consortia fugientes verecunda se exinde consideratione subtraherent.13 Tragoedia ex vocis vastitate nominatur, quae concavis repercussionibus roborata talem sonum videtur efficere, ut paene ab homine non credatur exire.14 erigitur autem in hircinos pedes, quia si quis inter pastores tali voce placuisset, capri munere donabatur.15 comoedia a pagis dicta est: comus enim pagus vocatur, ubi rustici gestientes humanos actus laetissimis carminibus irridebant.16 His sunt additae orchestarum loquacissimae manus, linguosi digiti, silentium clamosum, expositio tacita, quam musa Polymnia repperisse narratur, ostendens homines posse et sine oris affatu suum velle declarare.17 Musae vero Eoa lingua quasi homousae dicuntur, quod invicem sicut virtutes necessariae sibi esse videantur.18 his levium pinnarum acumina ideo in fronte pinguntur, quoniam earum sensus celeri cogitatione subvectus res altissimas intuetur.19 Pantomimo igitur, cui a multifaria imitatione nomen est, cum primum in scaenam plausibus invitatus advenerit, assistunt consoni chori diversis organis eruditi.20 tunc illa sensuum manus oculis canorum carmen exponit et per signa composita quasi quibusdam litteris edocet intuentis aspectum, in illaque leguntur apices rerum et non scribendo facit quod scriptura declaravit.21 idem corpus Herculem designat et Venerem, feminam praesentat in mare, regem facit et militem, senem reddit et iuvenem, ut in uno credas esse multos tam varia imitatione discretos.22 Mimus etiam, qui nunc tantummodo derisui habetur, tanta Philistionis cautela repertus est, ut eius actus poneretur in litteris, quatenus mundum curis edacibus aestuantem laetissimis sententiis temperaret.23 Quid acetabulorum tinnitus? quid dulcissimi soni referam varia percussione modulamen? quod tanta gratia iucunditatis accipitur, ut inter reliquos sensus auditum sibi ad munus summum tunc homines aestiment fuisse collatum.24 ubi aetas subsequens miscens lubrica priscorum inventa traxit ad vitia et quod honestae causa delectationis repertum est, ad voluptates corporeas praecipitatis mentibus impulerunt.25 Hos ritus Romani sicut ceteras culturas ad suam rem publicam inutiliter trahentes aedificium alta cogitatione conceptum magnanimitate mirabili condiderunt.26 unde non inmerito creditur Pompeius hinc potius Magnus fuisse vocitatus.27 et ideo sive masculis pilis contineri sive talis fabrica refectionis studio potuerit innovari, expensas vobis de nostro cubiculo curavimus destinare, ut et vobis adquiratur tam boni operis fama et nostris temporibus videatur antiquitas decentius innovata.
Cassiodorus HOME

bnf2923.201

Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, , L. FAUSTO P̅P̅O̅ THEODERICUS REX. (a 507/511) <<<    
monumenta.ch > Cassiodorus > LI. SYMMACHO PATRICIO THEODERICUS REX. (a 507/511)