monumenta.ch > Cassiodorus > L. FAUSTO P̅P̅O̅ THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, , XLVIIII. UNIVERSIS PROVINCIALIBUS ET CAPILLATIS DEFENSORIBUS ET CURIALIBUS SISCIA VEL SAVIA CO̅N̅S̅I̅S̅T̅ENTIBUS THEODERICUS REX. (a. 507/511) <<<     >>> LI. SYMMACHO PATRICIO THEODERICUS REX. (a 507/511)

Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, L. FAUSTO P̅P̅O̅ THEODERICUS REX. (a 507/511)

1 Campani Vesuvii montis hostilitate vastati clementiae nostrae supplices lacrimas profuderunt, ut agrorum fructibus enudati subleventur onere tributariae functionis.2 quod fieri debere nostra merito pietas adquiescit.3 Sed quia nobis dubia est uniuscuiusque indiscussa calamitas, magnitudinem vestram ad Nolanum sive Neapolitanum territorium probatae fidei virum praecipimus destinare, ubi necessitas ipsa domestica quadam laesione grassatur, ut agris ibidem diligenter inspectis, in quantum possessoris laboravit utilitas, sublevetur: quatenus mensurate conferatur quantitas beneficii, dum modus integer cognoscitur laesionis.4 Laborat enim hoc uno malo terris deflorata provincia, quae ne perfecta beatitudine frueretur, huius timoris frequenter acerbitate concutitur.5 sed non in totum durus est eventus ille terribilis: praemittit signa gravia, ut tolerabilius sustineantur adversa.6 Tantis enim molibus natura rixante montis illius hiatus immurmurat, ut excitatus quidam spiritus grandisono fremitu vicina terrificet.7 fuscantur enim aera loci illius exhalatione taeterrima et per totam paene Italiam cognoscitur, quando illa indignatio commovetur.8 volat per inane magnum cinis decoctus et terrenis nubibus excitatis transmarinas quoque provincias pulvereis guttis compluit, et quid Campania pati possit, agnoscitur, quando malum eius in orbis alia parte sentitur.9 Videas illic quasi quosdam fluvios ire pulvereos et harenarum sterile impetu fervente velut liquida fluenta decurrere.10 stupeas subito usque ad arborum cacumina dorsa intumuisse camporum et luctuoso subito calore vastata, quae laetissima fuerant viriditate depicta.11 vomit fornax illa perpetua pumiceas quidem, sed fertiles harenas, quae licet diuturna fuerint adustione siccatae, in varios fetus suscepta germina mox producunt et magna quadam celeritate reparant, quae paulo ante vastaverant.12 quae est ista singularis exceptio unum montem sic infremere, ut tot mundi partes probetur aeris permutatione terrere et sic suam substantiam ubique dispergere, ut non videatur damna sentire? Longe lateque pulveres rorat, vicinis autem quasdam moles eructuat et tot saeculis mons habetur, qui erogationibus tantis expenditur.13 quis credat tam ingentes glebas usque in plana deductas de tam profundis hiatibus ebullisse et spiritu quodam efflante montis ore consputas quasi leves paleas fuisse proiectas? Alibi cacumina magna terrarum localiter videntur ardere: huius incendia paene mundo datum est posse cognoscere.14 quemadmodum ergo non credamus incolis, quod testimonio potest universitatis agnosci? quapropter, ut dictum est, talem eligat vestra prudentia, qui et remedia laesis conferat et locum subreptionibus non relinquat.
Cassiodorus HOME

bnf2923.201