monumenta.ch > Cassiodorus > XL. ACTORIBUS PROBINI V̅ · I̅ · THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, , XXXVIIII. THEODAHADO V̅ · I̅ THEODERICUS REX. (a 507/511) <<< >>> XLI. IOHANNI ARCHIATRO THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, XL. ACTORIBUS PROBINI V̅ · I̅ · THEODERICUS REX. (a 507/511)
1 Districtius aliqua iubere compellimur amore iustitiae, dum circa minores fortunas clementiora sunt nostri pectoris instituta.2 trahit enim ad misericordiam, qui potuit subdi, et hoc habet beneficium mediocritatis suae, ut probatione salva interim moveat ad dolorem, quia crudelitas sublevat humiles, premit invidia potiores.3 Datis itaque precibus allegatis Basilium virum spectabilem nostra dudum praecepta meruisse, ut possessio Arcinatina, quam patronus vester a coniuge eius Agapita iuris fuerat sollemnitate mercatus, postposita dilatione cum documentis omnibus praedicto coniugi redderetur, dum a suis penetralibus sollicitatam lacrimabili conquestione quereretur uxorem: addentes more nostrae iustitiae postea fuisse praeceptum, ut, si patroni vestri de causae qualitate praesumerent, ad nostrum comitatum ocius destinarent, ut quae ratione convenire poterant, velut a iustitiae fontibus emanarent.4 Quapropter si nullo mendacio asserta vitiantur, per officium nostrae sedis Basilium decernimus ammoneri, ut, si non nihil est, quod pro suis partibus possit| opponere, quominus in hac causa pulsetur, vestris intentionibus responsurus occurrat, seu ad comitatum venire seu in competenti foro iurgare maluerit, quia nullis necessitatem longinquitatis imponimus, nisi qui suis hoc commodis expedire cognoscunt.5 in locum siquidem beneficii nostram praesentiam damus: et ideo non debet invitis imponi, quod meretur optari.
Cassiodorus HOME
bnf2923.201