monumenta.ch > Cassiodorus > XXXVIIII. THEODAHADO V̅ · I̅ THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, , XXXVIII. FAUSTO P̅P̅O̅ THEODERICUS REX. (a 507/511) <<< >>> XL. ACTORIBUS PROBINI V̅ · I̅ · THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, XXXVIIII. THEODAHADO V̅ · I̅ THEODERICUS REX. (a 507/511)
1 Inter ceteras, quibus humanum genus sollicitatur, inlecebras praecipue vitanda est alienarum rerum turpis ambitio, quia in immensum iactata rapitur, si iustitiae ponderibus non prematur.2 avaritiam siquidem radicem esse omnium malorum et lectio divina testatur, quae tali sorte punita est, ut cum multa rapiat, semper egeat, quam propter vicinitatem generis nostri sic in animis vestris coalescere nolumus, ut illi nec initia concedamus.3 Quid enim faciunt sordes animorum in splendore natalium? illud te potius decet eligere.4 quod nos possit ornare.5 Hamali sanguinis virum non decet vulgare desiderium, quia genus suum conspicit esse purpuratum.6 corrigamus itaque te per incitamenta praeconii, in quo adhuc non debemus esse districti.7 Domitius itaque vir spectabilis data nobis supplicatione conquestus est, possessiones iuris sui, id est illam atque illam, ab hominibus vestris neglectis legibus fuisse pervasas, dum civiliter oportuit recipi, si iure videbatur exposci.8 Sed quia de vobis non patimur diutius obscura iactari, qui generis claritate fulgetis, praesenti auctoritate censemus, ut imminente Duda saione nostro, si momenti tempora suffragantur, occupata nuper cum omnibus, quae direpta sunt, supplicanti faciatis sine aliqua dilatione restitui.9 Et si quid partibus vestris de legibus creditis posse competere, instructam personam ad nostrum comitatum destinare vos convenit, ut intentionibus partium sub aequitate discussis feratur sententia, quam iuris dictat auctoritas.10 generosos quippe viros omnia convenit sub moderata civilitate peragere, quia tantum potentibus laesionis crescit invidia, quantum premi posse creditur, qui fortuna inferior comprobatur.
Cassiodorus HOME
bnf2923.201