monumenta.ch > Cassiodorus > XXXVIII. FAUSTO P̅P̅O̅ THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, , XXXVII. THEODAGUNDAE ILLUSTRI FEMINAE THEODERICUS REX. (a 507/511) <<< >>> XXXVIIII. THEODAHADO V̅ · I̅ THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, XXXVIII. FAUSTO P̅P̅O̅ THEODERICUS REX. (a 507/511)
1 Cum omnes rei publicae nostrae partes aequabiliter desideremus augeri, crementa tamen fiscalium tributorum iustissimo sunt pensanda iudicio, quia servientium imminutio est huius illationis accessio quantumque pars illa proficit, tan tum se haec a firmitate subducit.2 sed a nobis, qui fisci utilitatem stabili volumus diuturnitate consistere, excludenda est dispendiosa semper enormitas, ne augmento suo tumens summa deficiat incipiatque magis deesse, quia immaniter visa est accrevisse.3 Proinde illustris magnitudo tua Gravassianos atque Pontonates nobis supplicasse cognoscat a Ianuario, sed et Probo discussoribus iniquis se oneribus ingravatos, cum sterilitas ieiuna locorum nulla sibi fieri augmenta patiatur.4 repugnante siquidem natura quaelibet cedit industria, nec prodest studium laboris impendere, quem ubertas loci non cognoscitur adiuvare.5 ibi potest census addi, ubi cultura profecerit.6 inde et varia tributa.7 quia non est agrorum una fecunditas.8 Atque ideo consuetudinem eis pristinam censemus esse revocandam, ut sicut Odovacris tempore tributa solverunt, ita et nunc ab eis publicis utilitatibus serviatur: et si quid amplius probatur adiectum, consideratione defectarum virium summovemus.9 nolumus enim tale aliquid indici, quod sit necesse removeri.
Cassiodorus HOME
bnf2923.200
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik