monumenta.ch > Cassiodorus > XXXIII. UNIVERSIS IUDAEIS GENUA CONSTITUTIS THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, , XXXII. DUDAE SAIONI THEODERICUS REX. (a 507/511) <<<     >>> XXXIIII. DUDAE SAIONI THEODERICUS REX. (a 507/511)

Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, XXXIII. UNIVERSIS IUDAEIS GENUA CONSTITUTIS THEODERICUS REX. (a 507/511)

1 Custodia legum civilitatis est indicium et reverentia priorum principum nostrae quoque testatur devotionis exemplum.2 quid enim melius quam plebem sub praecepto degere velle iustitiae, ut conventus multorum disciplinabilium sit adunatio voluntatum? hoc enim populos ab agresti vita in humanae conversationis regulam congregavit.3 haec ratio a feritate divisit, ne arbitrio casuali vagarentur, quos regi consilio divina voluerunt.4 Oblata itaque supplicatione deposcitis privilegia vobis debere servari, quae Iudaicis institutis legum provida decrevit antiquitas: quod nos libenter annuimus, qui iura veterum ad nostram cupimus reverentiam custodiri.5 atque ideo praesenti auctoritate censemus, ut quaecumque legum statuta moverunt, circa vos illibata serventur, quatenus quod ad civilitatis usum constat esse repertum, perpeti devotione teneatur.
Cassiodorus HOME

bnf2923.199