monumenta.ch > Cassiodorus > XXX. ALBINO V̅ · T̅ · PATRICIO THEODERICUS REX. (a. 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, , XXVIIII. ARGOLICO V̅ · T̅ · P̅ · U̅ · THEODERICUS REX. (a 510/511) <<< >>> XXXI. AEMILIANO VIRO VENERABILI EPISCOPO THEODERICUS REX. (a. 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, XXX. ALBINO V̅ · T̅ · PATRICIO THEODERICUS REX. (a. 507/511)
1 Decet quidem cunctos patriae suae augmenta cogitare, sed eos maxime, quos res publica sibi summis honoribus obligavit, quia ratio rerum est, ut eum necesse sit plus debere, qui visus est maiora suscipere.2 Porrecta itaque supplicatione testatus es Curvae porticus, quae iuxta domum Palmatam posita forum in modum areae decenter includit, superimponendis fabricis licentiam condonari, ut et privatarum aedium habitatio protendatur et antiquis moenibus novitatis crescat aspectus.3 ita fit, ut, quod per incuriam poterat labi, manentum videatur diligentia sustineri, quia facilis est aedificiorum ruina incolarum subtracta custodia et cito vetustatis decoctione resolvitur, quod hominum praesentia non tuetur.4 Unde nos, qui urbem fabricarum surgentium cupimus nitore componi, facultatem concedimus postulatam, ita tamen, si res petita aut utilitati publicae non officit aut decori.5 quapropter rebus speratis securus innitere, ut dignus Romanis fabricis habitator appareas perfectumque opus suum laudet auctorem.6 nulla enim res est, per quam melius possit agnosci et prudentis ingenium et largitatis effectus.
Cassiodorus HOME
bnf2923.198