monumenta.ch > Cassiodorus > XIIII. GAUDIOSO CANCELLARIO PROVINCIAE LIGURIAE SENATOR P̅P̅O̅. (a 533/537) > XXX. ALBINO V̅ · T̅ · PATRICIO THEODERICUS REX. (a. 507/511) > XXXVI. FORMULA COMMEATALIS. > XXIIII. HELPIDIO DIACONO THEODERICUS REX. (a 507/511) > XXXV. ROMULO THEODERICUS REX. (a 507/511) > QUA CENSUS RELEVETUR EI QUI UNAM CASAM POSSIDET PRAEGRAVATAM. > XXXIIII. ARTEMIDORO PRAEFECTO URBIS THEODERICUS REX. (a 509/510) > SI PER OFFICIUM AGANTUR. > XLIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. (a 509/511) > XV. MAXIMO V̅· C̅· CANCELLARIO LUCANIAE ET BRUTTIORUM SENATOR P̅P̅O̅. (a 533/537) > XXVIIII. ARGOLICO V̅ · T̅ · P̅ · U̅ · THEODERICUS REX. (a 510/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, , XXVIII. DUDAE V̅ · S̅ · COMITI THEODERICUSb REX. (a 507/511) <<<     >>> XXX. ALBINO V̅ · T̅ · PATRICIO THEODERICUS REX. (a. 507/511)

Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, XXVIIII. ARGOLICO V̅ · T̅ · P̅ · U̅ · THEODERICUS REX. (a 510/511)

1 Si loci vestri cogitaretur auctoritas, si reverentiae cura Romanae, ultro debueratis expetere, in quibus arguimini.2 quid enim praesenti tempore potuistis culmini urbano tam proprium quam senatus crementa cogitare, quando famae praesulis proficit, quod ordo sacer adquirit? Sed quantum viri clarissimi Armentarii testatur missa suggestio, in contrarium foedo ambitu de mora quaeritis commoda, cuius vos optare debuisse constat augmenta.3 quid enim amplius esse possit incongruum, quam nostris iussionibus expeditis supplicantium vota suspendere et post sacrae praeceptionis affatum, si dici fas est, adhuc regium suspendisse iudicium? Sed nos, quibus cordi est post primam culpam non statim desiderare vindictam, ad ammonitionem potius iussa convertimus, ne sit nostra districtio nimia, quam lenis patientia non praecedat.4 ideoque praesenti auctoritate decernimus, ut iussionibus nostris nulla dilationis calliditas afferatur, quia non habet veniae locum, qui delinquit ammonitus.
Cassiodorus HOME

bnf2923.198