monumenta.ch > Cassiodorus > XXVIII. DUDAE V̅ · S̅ · COMITI THEODERICUSb REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, , XXVII. TUTIZAR SAIONI THEODERICUS REX. (a. 508/511) <<< >>> XXVIIII. ARGOLICO V̅ · T̅ · P̅ · U̅ · THEODERICUS REX. (a 510/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, XXVIII. DUDAE V̅ · S̅ · COMITI THEODERICUSb REX. (a 507/511)
1 Conscientiam probamus, cui iudicanda committimus, quia dignus est inter alios sequenda decernere, qui sibi modum visus est legitimae conversationis imponere.2 Petrus itaque vir spectabilis Amaram saionem nostrum, qui contrario omine pro eius tuitione directus est, educto gladio se asserit vulnerasse defensoremque fecisse, quod vix inimicus potuisset audere.3 hoc te et legitima volumus disceptatione cognoscere et probabili sententia terminare: quatenus nullus temptare ausus sit, quod nobis displicere cognoscit.
Cassiodorus HOME
bnf2923.197
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik