monumenta.ch > Cassiodorus > XXIIII. HELPIDIO DIACONO THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, , XXIII. ARIGERNO V̅ · T̅ · COMITI THEODERICUS REX (a. 510/511) <<< >>> XXV. ARGOLICO V̅ · I̅ · P̅ · U̅ · THEODERICUS REX. (a 510/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, XXIIII. HELPIDIO DIACONO THEODERICUS REX. (a 507/511)
1 In lucrum cedunt quae bene meritis conferuntur et de ipso munere magis adquiritur, cum optimis digna praestantur.2 petitionis tuae proinde tenore comperimus loca in Spoletina civitate, quae iam longo situ squalor vetustatis obnuberat, splendorem reparationis expetere, ut rebus antiquitate confusis novitatis facies adulta reddatur et beneficio tuo rediviva consurgant, quae annositate inclinata corruerant.3 quod nos, respectu meritorum tuorum et impensi longa sedulitate servitii, libenti animo duximus annuendum, ut et votis iusta poscentium tribuatur effectus et civitati reparationis ereseat ornatus.4 Atque ideo petitioni tuae robur praesenti humanitate largimur, ut porticum cum areola post Turasi thermas, si tamen publico usui non deservit, absoluta liberalitate potiaris: quia in licentiam reparationis accipiuntur potius praemia quam donantur.5 hac igitur auctoritate suffultus in supra dictis locis aedificandi sume fiduciam nec aliquam in posterum metuas quaestionem, cum te et civitatis tuetur utilitas et reverenda principis voluntas.
Cassiodorus HOME
bnf2923.196