monumenta.ch > Cassiodorus > XX. GEBERIC V̅ · S̅ · THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, , XVIIII. GEMELLO V̅ · S̅ · THEODERICUS REX. (a 508/511) <<< >>> XXI. GEMELLO V̅ · S̅ · THEODERICUS REX.. (a 508/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, XX. GEBERIC V̅ · S̅ · THEODERICUS REX. (a 507/511)
1 Si desideramus locum beneficiis invenire, ut titulos nostrae possimus pietatis erigere, quanto magis aliena beneficia intacta volumus defendi, qui propria cupimus sponte largiri, maxime quando et illud conscientiae nostrae reponitur, quod de fisco sub antiqua sollemnitate praestatur! proinde viri venerabilis episcopi Constantii supplicatione comperimus sacrosanctae ecclesiae ipsius unum iugum, veterum principum pietate collatum, et nunc quorundam usurpatione violenta retineri.2 Sed quia nos uti nullum volumus fraudibus suis, praesertim cum in dispendio pauperum detestabili mente versetur, praesenti auctoritate decernimus, ut ea, quae retro principum constiterint humanitate deputata, supra memorata ecclesia sine aliqua imminutione percipiat, manente poena etiam pervasori, qui et veterum dona et ecclesiae probatur violasse compendia.
Cassiodorus HOME
bnf2923.195