monumenta.ch > Cassiodorus > XIIII. GESILAE SAIONI THEODERICUS REX. (a. 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, , XIII. SENARIO V̅‧ T̅‧ COMITI PRIVATARUM THEODERICUS REX. (a. 509/510) <<< >>> XV. BENENATO V̅‧ S̅‧ THEODERICUS REX. (a. 507/511))
Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, XIIII. GESILAE SAIONI THEODERICUS REX. (a. 507/511)
1 Magni peccati genus est alienis debitis alterum praegravare, ut qui potest exigi non mereatur audiri.2 sua quemque damna respiciant et is solvat tributum, qui possessionis noscitur habere compendium.3 atque ideo praesenti tibi auctoritate delegamus, ut Gothi per Picenum sive Tuscias utrasque residentes te imminente cogantur exsolvere debitas functiones.4 In ipsis enim initiis comprimendus excessus est, ne foeda imitatio quasi turpis scabies paulatim reliquos comprehendat.5 si quis ergo iussa nostra agresti spiritu resupinatus abiecerit, casas eius appositis titulis fisci nostri viribus vindicabis, ut qui iuste noluit parva solvere, rationabiliter videatur maxima perdidisse.6 qui enim debent ad fiscum celerius esse devoti, nisi qui capiunt commoda donativi, quando amplius de nostra humanitate recipiunt quani stipendii iure praestetur? nam si liberalitatis nostrae causa tractetur, nos potius voluntaria tributa solvimus, qui fortunas omnium sublevamus.
Cassiodorus HOME
bnf2923.193