monumenta.ch > Cassiodorus > XIII. SENARIO V̅‧ T̅‧ COMITI PRIVATARUM THEODERICUS REX. (a. 509/510)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, , XII. MARABADO V̅‧T̅‧ COMITI ET GEMELLO V̅‧ S̅‧ THEODERICUS REX. (a. 508/511) <<<     >>> XIIII. GESILAE SAIONI THEODERICUS REX. (a. 507/511)

Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, XIII. SENARIO V̅‧ T̅‧ COMITI PRIVATARUM THEODERICUS REX. (a. 509/510)

1 Emolumenta deesse laborantibus non oportet, ut et bonae spei aditus aperiatur et desudantium querela iusta compensatione claudatur.2 atque ideo providentiam nostram, quae omnes rei publicae partes sub caelesti favore circumspicit, ordinasse cognosce, ut Colosseo illustri viro pro laboribus et meritis ad Sirmiensem Pannoniam destinato iuxta consuetudinem veterem victualia praebeantur, quatenus, dum memorato viro necessaria fuerint praeparata, locus iniustis praesumptionibus abrogetur.3 Disciplinam siquidem non potest servare ieiunus exercitus, dum quod deest semper praesumit armatus.4 habeat quod emat, ne cogatur cogitare quod auferat.5 necessitas moderata non diligit, nec potest imperari multis quod nequeunt custodire paucissimi.
Cassiodorus HOME

bnf2923.193