monumenta.ch > Cassiodorus > X. IOHANNI V̅‧ S̅‧ CONSULARI CAMPANIAE THEODERICUS REX. (a. 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, , VIIII. OSVIN V̅‧ T̅‧ COMITI THEODERICUS REX. (a. 507/511) <<<     >>> XI. SENARIO V̅‧ T̅‧ COMITI PRIVATARUM THEODERICUS REX. (a. 509/510)

Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, X. IOHANNI V̅‧ S̅‧ CONSULARI CAMPANIAE THEODERICUS REX. (a. 507/511)

1 Foedum est inter iura publica privatis odiis licentiam dare nec ad arbitrium proprium vindicandus est inconsultus fervor animorum.2 iniquum quippe nimis est quod delectat iratum.3 furentes iusta non sentiunt, quia dum commoti in vindictam saeviunt, rerum temperantiam non requirunt.4 hinc est quod legum reperta est sacra reverentia, ut nihil manu, nihil proprio ageretur impulsu.5 quid enim a bellica confusione pax tranquilla distabit, si per vim litigia terminentur? Provincialium igitur Campaniae atque Samnii suggestione comperimus nonnullos neglecta temporum disciplina ad pignorandi se studia transtulisse et quasi edicto misso per vulgus licentiam crevisse vitiorum.6 his multo acerbiora iungentes: alienis debitis ad solutionem alios trahi solamque causam probabilem videri, si aliqua debitori potuit vicinitate coniungi.7 o iniquum persuasionis errorem! dividuntur causae germanis: filius obligationibus paternis, si non sit heres, exuitur: uxor maritalibus debitis nisi per successionis vincula non tenetur: et audacia ad solutionem trahit extraneos, cum absolvant iura coniunctos.8 hoc hactenus fieri nostri ignorantia fortasse pertulerit: nunc necesse est remedium de legibus habeat, quod nostram potuit intrare notitiam.9 Proinde edictalis programmatis tenore comperto spectabilitas vestra in cunctorum faciat notitiam pervenire, ut quisquis quod repetere debuisset pignorandi studio fortassis invaserit, voce iuris amittat nec liceat cuiquam sua sponte nisi obligatum forsitan pignus auferre.10 si vero alterum pro altero, quod nefas dictu est, pignorare maluerit, in duplum cui vim fecit direpta restituat, quia scelera damna plus cohibent et sola detrimenta cogitant qui pudoris fecere iacturam.11 quem vero ab hac redhibitione foedum patrocinium tenuitatis excusat, pro admissi qualitate facinoris in eum fustuario supplicio vindicetur.12 non enim patimur impunitum quod nolumus esse permissum.
Cassiodorus HOME

bnf2923.192