monumenta.ch > Cassiodorus > VII. SENARIO V̅‧T̅‧ COMITI PRIVATARUM THEODERICUS REX. (a. 509/510)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, , VI. SYMMACHO V̅‧I̅‧ PATRICIO THEODERICUS REX. (a. 507/511) <<<     >>> VIII. HONORATIS POSSESSORIBUS ET CURIALIBUS FOROLIVENSIBUS THEODERICUS REX. (a. 507/511)

Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, VII. SENARIO V̅‧T̅‧ COMITI PRIVATARUM THEODERICUS REX. (a. 509/510)

1 Propositum nostrae pietatis est iniuste periclitantium sublevare fortunas, quia quod aliena vi constat impositum, trahere non possumus ad delictum.2 iniquum est enim, ut hominis vitio deputetur quod eius voluntate non regitur: et illud imputetur periclitanti, unde raro datur evadere.3 Atque ideo sublimitas tua prosecutores frumentorum, qui de Sicilia fuerant ad Gallias destinati, lacrimabili nos aditione pulsasse cognoscat, dum susceptum onus promovissent in pelagus, adversis flatibus fuisse susceptum: ubi fatiscente compage trabium, omnia vis absorbuit undarum nec quicquam miseris de aquarum nimietate nisi solas lacrimas restitisse.4 Unde illustris sublimitas tua, praesenti auctoritate commonita, modiationem tritiei quam sub hae sorte perisse probaverint, supradictis prosecutoribus sine aliqua faciat cunctatione reputari.5 crudelitatis enim genus est ultra naufragium velle desaevire et illos ad dispendia cogere, quibus inopem vitam probantur inmania elementa cessisse.
Cassiodorus HOME

bnf2923.191

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik