monumenta.ch > Cassiodorus > V. AMABILI VIRO DEVOTO COMITI THEODERICUS REX. (a. 508/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, , IIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX(. a. 509 ante Sept. 1) <<< >>> VI. SYMMACHO V̅‧I̅‧ PATRICIO THEODERICUS REX. (a. 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, V. AMABILI VIRO DEVOTO COMITI THEODERICUS REX. (a. 508/511)
1 Nullum decet nostras gravanter suscipere iussiones, quae magis utilitates noscuntur extollere devotorum.2 in Gallicana igitur regione victualium cognovimus caritatem, ad quam negotiatio semper prompta festinat, ut empta angustiore pretio largius distrahantur.3 sic evenit ut et venditoribus satisfiat et illis provisio nostra subveniat.4 Atque ideo devotio tua praesenti auctoritate cognoscat omnes navicularios Campaniae, Lucaniae sive Tusciae fideiussoribus idoneis se debere cominittere, ut cum victualibus speciebus tantum proficiscantur ad Gallias, habituri licentiam distrahendi sic ut inter emptorem venditoremque convenerit.5 Grande commodum est cum indigentibus pacisci: quando fames totum solet contemnere, ut suam necessitatem possit explere.6 nam cum ambitioni suae serviat, prope modum donare videtur, qui vendit rogatus.7 ad saturatos cum mercibus ire certamen est: suo autem pretium poscit arbitrio, qui victualia potest ferre ieiunis.
Cassiodorus HOME
bnf2923.191