monumenta.ch > Cassiodorus > XXXVIIII. FELICI V̅· Ῑ· CONSULI THEODERICUS REX. (a 511)
Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, , XXXVIII. VVANDIL THEODERICUS REX. (a 508) <<<
Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, XXXVIIII. FELICI V̅· Ῑ· CONSULI THEODERICUS REX. (a 511)
1 Aequitatis ratio persuadet, ut exercentibus laetitiam publicam consuetudinem servemus antiquam, praesertim a consule venientem, cuius constat esse propositi, ut debeat ex liberalitate laudari, ne videatur aliud dignitas promittere et aliud senatorem velle complere.2 quocirca sub opinione munifici parcum non decet inveniri, quia inumbrat famam publicam in consule tenacitatis obscuritas.3 Quapropter illustris magnitudo tua a Mediolanensibus aurigis nos aditos esse cognoscat illa sibi vestris temporibus fuisse subtracta, quae mos priscus indulserat, cum praestante tempore munificentia sit pro lege, proinde si nullo mendacio asserta vitiantur, sublimitatem vestram sequi convenit vetustatem, quae suo quodam privilegio velut debita quae donantur exposcit.4 nec licet negari, quod te cognoscis sub antiquitate largiri.5 XL. UNIVERSIS PROVINCIALIBUS IN GALLIIS CONSTITUTIS THEODERICUS REX. (a. 510 ante Sept. 1) Quamvis sensum nostrae pietatis turba multiplex cogitationis intraret et diversas regni partes consueta sedulitate respiceret, festine tamen remedia vestrae utilitatis aspeximus, quoniam apud conseientiam nostram laesionis genus est profutura tardare nec possumus aestimare iucundum, quod ingrata fuerit dilatione suspensum.6 nam aegrescentibus morbis laesio debacchari permittitur, cum medicina differtur.7 Vobis itaque hostili feritate vastatis pro qualitate laesionis per indictionem quartam relaxatam agnoscite tributariam functionem, quia non gratulamur exigere, quod tristis noscitur solutor offerre.8 ita tamen ut de illis, quae constat intacta, exercituales iuventur expensae: quia in totum devotio deserere non debet quos pro se laborare cognoscit.9 invalidus est siquidem ieiunus defensor nec animus ministrat audaciam, cum virtus corporeo fuerit robore destituta.10 XLI. GEMELLO V̅· S̅· THEODERICUS REX. (a. 508) Tolerabile fit omne quod aequabili ordinatione disponitur, quia divisum onus sub communione subiectos certum est non gravare: pars enim extrema ad unumquemque redit, cum summa universos incluserit.11 Tritici itaque speciem, quam ob exercituales expensas nostra providentia de Italia destinavit, ne fatigata provincia huius praebitione laederetur, ad castella supra Druentiam constituta de Massiliensibus horreis constat esse portandam.12 Quapropter iubemus ut studium devehendi supradictae speciei commune subeatur, quatenus celeriter possit fieri, quod universitatis studio videtur assumi.13 XLII. UNIVERSIS PROVINCIALIBUS IN GALLIIS CONSTITUTIS THEODERICUS REX. (a 508) Non occurritur sub principe benigno remedia postulare subiectos, quoniam supplicationem praecedit humanitas et miro modo posteriora fiunt vota quam praestita.14 nuper siquidem moti iustitia iusseramus, ut pars aliqua illaesa provinciae Gothis nostris alimonia reperta praestaret.15 Sed quia licet principem semper humaniora censere, dum varietatis non habet vitium, quod pro beneficio fuerit immutatum, sed ut nec minima possessores illatione gravarentur, ex Italia destinavimus exercituales expensas, ut ad defensionem vestram directus exercitus nostris humanitatibus aleretur solumque auxilium provinciae de tam magna congregatione sentirent.16 Ducibus etiam ac praepositis sufficientem transmisimus pecuniae quantitatem, ut eorum praebendae, quae non potuerunt convehi, ibi debuissent sine alicuius dispendio comparari, quia delectui vestro nec illa volumus imponere, quae vos potuistis, ut arbitramur, offerre.17 XLIII. UNIGIS SPATHARIO THEODERICUS REX. (a. 508 aestate Delectamur iure Romano vivere quos armis cupimus vindicare, nec minor nobis est cura rerum moralium quam potest esse bellorum.18 quid enim proficit barbaros removisse confusos, nisi vivatur ex legibus? Quapropter cum deo propitio Gallias exercitus noster intravit, si qua mancipia servitium declinantia ad alios se, quam quibus videbantur competere, contulerunt, prioribus dominis iubemus sine aliqaa dubietate restitui, quia confundi non decent iura imperante iustitia nec potest abiecto favere servitio libertatis defensor.19 Aliorum forte regum proelia captarum civitatum aut praedas appetunt aut ruinas: nobis propositum est deo iuvante sic vincere, ut subiecti se doleant nostrum dominium tardius adquisisse.20 XLIIII. UNIVERSIS POSSESSORIBUS ARELATENSIBUS THEODERICUS REX. (a. 508/509 (hieme Quamvis primum sit laesos incolas refovere et in hominibus magis signum pietatis ostendere, tamen utrumque humanitas nostra coniungit, ut et largitatis remedio civibus consulamus et ad cultum reducere antiqua moenia festinemus.21 sic enim fiet, ut fortuna urbis, quae in civibus erigitur, fabricarum quoque decore monstretur.22 Pro reparatione itaque murorum Arelatensium vel turrium vetustarum certam pecuniae direximus quantitatem.23 Victualia quoque, quae vestras relevare videantur expensas, fecimus praeparari, ut vobis destinentur, cum tempus navigationis arriserit.24 relevate nunc animos et de nostra promissione recreati futurae copiae spem tenentes divino favore habetote fiduciam, quia non minus est quod nostris verbis quam quod horreis continetur.25 XLV. ARIGERNO V̅· I̅· COMITI THEODERICUS REX. (a. 507/511) ( 511) Iustitiae nostrae convenit, ut de indultis beneficiis calumnias fieri non sinamus, et quicquid prava interpretatione tegitur, fugata mendacii nube revelemus.26 defensores itaque sacrosanctae ecclesiae Romanae conquesti sunt beatae recordationis quondam Simplicium domum in sacratissima Urbe positam ab Eufraxio acolutho instrumentis factis sollemniter comparasse, quam per annorum longa curricula ecclesiam Romanam quieto iure suggerunt possedisse et in usus alios transtulisse securitate dominii.27 Nunc autem existere Samareae superstitionis improba fronte duratum, qui synagogam ibidem fuisse iniquis conatibus mentiatur, cum ad humanos usus habitacula longe aliter formata doceantur, quam potest esse memorata constructio.28 quapropter magnitudo tua conscientiae suae probata iustitia causam diligenti examinatione discutiat et, si vera cognoverit quae veniunt in querelam, considerata aequitate definiat.29 nam si humanis actibus sunt calumniae summovendae, quanto magis emendanda credimus quae contumeliam divinitatis tangere iudicamus! XLVI. ADEODATO THEODERICUS REX. (a. 507/511) Materia est gloriae principalis delinquentis reatus, quia nisi culparum occasiones emergerent, locum pietas non haberet.30 quid enim salubris ordinatio gerat, si morum probitas cuncta componat? arida siccitas beneficium madentis pluviae exoptat.31 salutiferis medentium manibus nisi infirma valitudo non indiget.32 sic dum imbecillitati succumbitur, convenienter remedia tribuuntur.33 quapropter casibus asperis praestandum est sub iustitiae laude moderamen, ut nec vindictam sinamus superare peccata nec culpam insultare patiamur legibus impunitam.34 Datis itaque precibus allegasti viri spectabilis Venantii Lucaniae et Bruttiorum praesulis odiorum te acerbitate compressum, custodiae longo situ laborantem, in confessionem raptus adultae puellae Valerianae fuisse compulsum, ut gratius fuerit spem citae mortis expetere quam tormentorum crudelia sustinere.35 inter supremas enim angustias anhelantis votum est perire quam vivere, quia detestabilis sensus poenarum excludit dulcissimae salutis affectum.36 illud etiam, quod minime iustitia pateretur, adiciens defensorum tibi patrocinia saepius postulanti fuisse subtracta, cum adversarii florentes ingenio etiam innocentem te possent legum laqueis obligare.37 Quae supplicatio cum efficaciter animum nostrae pietatis intraret paulatinique ad misericordiae iura deflecteret, occurrit Bruttiorum praesulis missa relatio, quae privatam allegationem tragoediae suae voce compressit, negando credi contra fidem publicam fallaciter supplicanti.38 Ideoque asperitatem poenae nostra lenitate mollimus, statuentes ut ex die prolati oraculi sex mensium patiaris exilium, ita ut nulli post constituta nostra sub qualibet interpretatione tibi liceat obicere crimen infamiae, quando fas est principi maculosas notas vitiatae opinionis abstergere, sed hoc exacto tempore patriae rebusque omnibus reformatus, ius tibi sit liberum omne quod primitus, quia nulla te ingemiscere probri adustione censemus, quem temporali volumus exilio detineri: poenam trium librarum auri nihilominus comminantes, si quis aut obviando aut aliter intellegendo praesens nostrum violare temptaverit constitutum.39 Sed quoniam haec statuta ad innocentes nolumus usque protendi, ne sua cuique minime videatur ignorantia profuisse, praesenti auctoritate eos a formidine liberamus, quos utpote nescientes in eadem causa quolibet loco vel tempore interfuisse constiterit.40 similis enim videtur absentis, qui conscientiam non habet criminosi.41 XLVII. FAUSTO P̅P̅O̅ THEODERICUS REX. (a. 507/511) In partem pietatis recidit mitigata districtio et sub beneficio punit qui poenam debitam considerata moderatione palpaverit.42 Iovinum curialem, quem corrector Lucaniae Bruttiorumque humani nobis suggerit sanguinis effusione pollutum (ob hoc cum mutuae contentionis ardoribus excitatus rixam verborum usque ad nefarium collegae deduxit interitum, sed conscius facti sui intra ecclesiae saepta refugiens declinare se credidit praescriptam legibus ultionem) Vulcanae insulae perpetua relegatione damnamus, ut et sacrato templo reverentiam habuisse videamur nec vindictam criminosus evadat in totum, qui innocenti non credidit esse parcendum.43 Careat proinde patrio foco cum exitiabili victurus incendio, ubi viscera terrae non deficiunt, cum tot saeculis iugiter consumantur.44 flamma siquidem ista terrena, quae alicuius corporis imminutione nutritur, si non absumit, extinguitur: ardet continue inter undas medias montis quantitas indefecta nec imminuit, quod resolvi posse sentitur: scilicet quia naturae inextricabilis potentia tantum crementi cautibus reponit, quantum illi vorax ignis ademerit.45 nam quemadmodum saxa incolumia permanerent, si semper inadiuvata decoquerent? Potentia siquidem divina sic de contrariis rebus miraculum facit esse perpetuum, ut palam consumpta occultissimis instauret augmentis, quae vult temporibus stare diuturnis.46 verum cum et alii montes motibus vaporatis exaestuent, nullus simili appellatione censetur: aestimandum, quia gravius succenditur, qui Vulcani nomine nuncupatur.47 Mittatur ergo reus capitis in locum praedictum vivus: careat quo utimur mundo, de quo alterum crudeliter fugavit exitio, quando superstes recipit quod eventu mortis inflixit: salamandrae secuturus exemplum, quae plerumque degit in ignibus.48 tanto enim naturali frigore constringitur, ut flammis ardentibus temperetur.49 subtile ac parvum animal, lumbricis associum, flavo colore vestitum.50 vitam praestat soli, quae mortalia cuncta consumit.51 Memorant autem aevi pristini servatores hanc insulam ante aliquot annos undarum rupto terrore imitus erupisse, cum Hannibal apud Prusiam Bithyniae regem veneno secum ipse pugnavit, ne tantus dux ad Romanorum ludibria perveniret.52 plus inde mirabile, ut mons tanta flammarum congregatione succensus marinis fluctibus haberetur absconditus et ardor ibi indesinenter viveret, quem tanta unda videbatur obruere.53 XLVIII. UNIVERSIS GOTHIS ET ROMANIS CIRCA VERRUCAS CASTELLUM CONSISTENTIBUS THEODERICUS REX. (a. 507/511) Laetitia debet esse cunctorum provida iussio dominantum, quando illud, quod vos debuistis expetere, nos videtis offerre.54 quid est enim gratius quam humanis rebus cautelam semper adhibere, quae aut fit necessaria aut non gravat esse superfluam? et ideo Leodefrido saioni nostro praesenti delegavimus iussione.55 ut eius instantia in Verruca castello vobis domicilia construatis, quod a positione sui congruum nomen accepit.56 Est enim in mediis campis tumulus saxeus in rotunditate consurgens, qui proceris lateribus, silvis erasus, totus mons quasi una turris efficitur, cuius ima graciliora sunt quam cacumina et in mollissimi fungi modo supernus extenditur, cum in inferiore parte tenuetur.57 agger sine pugna, obsessio secura, ubi nec adversarius quicquam praesumat nec inclusus aliquid expavescat.58 huic Athesis inter fluvios honorus amoeni gurgitis puritate praeterfluit causam praestans muniminis et decoris: castrum paene in mundo singulare, tenens claustra provinciae, quod ideo magis probatur esse praecipuum, quia feris gentibus constat obiectum.59 Hoc opinabile munimen, mirabilem securitatem cui desiderium non sit habitare, quam vel externos delectat invisere? et quamquam deo iuvante nostris temporibus provinciam securam credamus, tamen prudentiae nihilominus est cavere etiam quae non putantur emergere.60 Munitio coaptanda semper in otio est, quia tunc male quaeritur, quando necessaria iudicatur.61 mergi, quibus nomen ex facto est, cohabitatores piscium, aquatiles volucres futuras tempestates naturaliter praevidentes sicca petunt, stagna derelinquunt.62 delphini fluctus pelagi metuentes vadosis litoribus immorantur.63 echini, qui sunt mella carnalia, costatilis teneritudo, croceae deliciae divitis maris, dum futuras tempestates agnoverint, loca mutare cupientes, quia illis pro levitate corporis nandi nulla fiducia est, lapillos, quibus pares possunt esse, complexi, quadam anchorarum ponderatione librati scopulos petunt, quos fluctibus vexandos esse non credunt.64 Aves ipsae adventu hiemis patrias mutant.65 ferae pro qualitate temporis cubilia quaerunt.66 hominum sollicitudo non debet providere quod potest in adversitate requirere? non est in mundo unum: humanae res mutabilitate quatiuntur.67 et ideo providentia dicitur, ut quae sunt futura tractentur.68 XLVIIII. HONORATIS POSSESSORIBUS DEFENSORIBUS ET CURIALIBUS CATINENSIS CIVITATIS THEODERICUS REX. (a. 507/511) Optabilis nobis est et grata devotio, quae bonam praecesserit iussionem, et merito acceptum redditur, si quid, quod possumus imperare, poscatur.69 felicitas enim regnantis est famulantes amare quod expedit, quando labor nobis cogitationis aufertur, dum subiecti sibi profutura disponunt.70 Atque ideo suggestionis vestrae tenore comperto, quam caritate civica in communiendis moenibus suscepistis, absolutam huius rei vobis censemus esse licentiam: nec quicquam de hac re vereamini, unde gratiae nostrae expectare praemia mox debetis.71 vestra enim munitio nostra est nihilominus fortitudo: et quicquid vos ab incerto eripit, famam nostrae defensionis extendit.72 Saxa ergo, quae suggeritis de amphitheatro longa vetustate collapsa nec aliquid ornatui publico iam prodesse nisi solas turpes ruinas ostendere, licentiam vobis eorum in usus dumtaxat publicos damus, ut in murorum faciem surgat, quod non potest prodesse, si iaceat.73 quocirca perficite confidenter, quicquid cautio ad munimen, quicquid ornatus expetit ad decorem, tantum nobis scituri gratum fore quod facitis, quantum exinde gratia vestrae se civitatis extulerit.74 L. PROVINCIALIBUS NORICIS THEODERICUS REX. (c. a. 507) Grate suscipienda est ordinatio, quae dantem iuvat et accipientem pro temporis necessitate laetificat.75 nam quis putare possit onus, ubi magis meretur in commutatione compendium? Et ideo praesentibus decernimus constitutis, ut Alamannorum boves, qui videntur pretiosiores propter corporis granditatem, sed itineris longinquitate defecti sunt, commutari vobiscum liceat, minores quidem membris, sed idoneos ad laborem, ut et illorum profectio sanioribus animalibus adiuvetur et vestri agri armentis grandioribus instruantur.76 Ita fit ut illi adquirant viribus robustos, vos forma conspicuos et, quod raro solet emergere, in una mercatione utrique videamini desiderata compendia percepisse.77 LI. FAUSTO P̅P̅O̅ THEODERICUS REX. (a. 507/511) Quantum histrionibus rara constantia honestumque votum, tanto pretiosior est, cum in eis probabilis monstratur affectus.78 carum est enim homini repperisse, ubi aliquid se laudabile non putaverat invenire.79 dudum siquidem Thomati aurigae ex Orientis partibus advenienti annonas rationabiles consideratio nostra largita est, donec eius artem probaremus et animum.80 sed quoniam in hoc agone primatum noscitur obtinere eiusque voluntas patria derelicta nostri sedes fovere delegit imperii, menstrua eum duximus largitate solidandum, ne adhuc ambiguum redderemus, quem Italiae dominatum elegisse cognovimus.81 Is enim frequenter victor per diversorum ora volitavit, plus vectus favore quam curribus.82 suscepit partem populi protinus inclinatam et quos ipse fecerat tristes, laboravit iterum reddere laetiores, modo agitatores arte superans, modo equorum velocitate transcendens.83 frequentia palmarum eum faciebat dici maleficum, inter quos magnum praeconium videtur esse ad talia crimina pervenire.84 necesse est enim ad perversitatem magicam referri, quando victoria equorum meritis non potest applicari.85 Spectaculum expellens gravissimos mores, invitans levissimas contentiones, evacuator honestatis, fons irriguus iurgiorum, quod vetustas quidem habuit sacrum, sed contentiosa posteritas fecit esse ludibrium.86 primus enim hoc apud Elidem Asiae civitatem Oenomaus fertur edidisse: quod post Romulus in raptu Sabinarum necdum fundatis aedificiis ruraliter ostentavit Italiae.87 Sed mundi dominus ad potentiam suam opus extollens mirandam etiam Romanis fabricam in vallem Murciam tetendit Augustus, ut immensa moles firmiter praecincta montibus contineret, ubi magnarum rerum indicia clauderentur.88 bis sena quippe ostia ad duodecim signa posuerunt.89 haec ab hermulis funibus demissis subita aequalitate panduntur, docentes totum illic, ut putabant, consilio geri, ubi imago capitis cognoscitur operari.90 Colores autem in vicem temporum quadrifaria divisione funduntur: prasinus virenti verno, venetus nubilae hiemi, russeus aestati flammeae, albus pruinoso autumno dicatus est, ut quasi per duodecim signa digrediens annus integer signaretur.91 sic factum, ut naturae ministeria spectaculorum composita imaginatione luderentur.92 Biga quasi lunae, quadriga solis imitatione reperta est.93 equi desultorii, per quos circensium ministri missus denuntiant exituros, luciferi praecursorias velocitates imitantur.94 sic accidit ut, dum se colere putarent astra, religionem suam ludicra similitudine profanarent.95 Alba linea non longe ab ostiis in utrumque podium quasi regula directa perducitur, ut quadrigis progredientibus inde certamen oriretur, ne, dum se praepropere conantur elidere, spectandi voluptatem viderentur populis abrogare.96 septem metis certamen omne peragitur in similitudinem hebdomadis reciprocae.97 ipsae vero metae secundum zodiacos decanos ternas obtinent summitates, quas ad instar solis quadrigae celeres pervagantur.98 Eoae Orientis et Occidentis terminos designant.99 euripus maris vitrei reddit imaginem, unde illuc delphini aequorei aquas influunt.100 obeliscorum quoque prolixitates ad caeli altitudinem sublevantur, sed potior Soli, inferior Lunae dicatus est, ubi sacra priscorum Chaldaeicis signis quasi litteris indicantur.101 spina infelicium captivorum sortem designat, ubi duces Romanorum supra dorsa hostium ambulantes laborum suorum gaudia perceperunt.102 Mappa vero, quae signum videtur dare circensibus, tali casu fluxit in morem.103 cum Nero prandium protenderet et celeritatem, ut assolet, avidus spectandi populus flagitaret, ille mappam, qua tergendis manibus utebatur, iussit abici per fenestram, ut libertatem daret certaminis postulati.104 hinc tractum est, ut ostensa mappa certa videatur esse promissio circensium futurorum.105 Circus a circuitu dicitur, circenses quasi circuenses: propterea quod apud antiquitatem rudem, quae necdum spectacula in ornatum deduxerat fabricarum, inter enses et flumina locis virentibus agerentur.106 nec vacat quod XXIIII missibus condicio huius certaminis expeditur, profecto ut diei noctisque horae tali numero clauderentur.107 nec illud putetur irritum quod metarum circuitus ovorum ereptionibus exprimatur, quando actus ipse multis superstitionibus gravidus ovi exemplo geniturum se aliqua profiteretur.108 et ideo datur intellegi volitantes atque inconstantissimos inde mores nasci, quos avium matribus aptaverunt.109 Cetera circi Romani longum est sermone decurrere, dum omnia videantur ad causas singulas pertinere.110 hoc tamen dicimus omnimodis stupendum, quod illic supra cetera spectacula fervor animorum inconsulta gravitate rapiatur.111 transit prasinus, pars populi maeret: praecedit venetus et ocius turba civitatis affligitur.112 nihil proficientes ferventer insultant: nihil patientes graviter vulnerantur et ad inanes contentiones sic disceditur, tamquam de statu periclitantis patriae laboretur.113 Quod merito creditur dicatum numerosae superstitioni, ubi ab honestis moribus sic constat excedi.114 haec nos fovemus necessitate imminentium populorum, quibus votum est ad talia convenire, dum cogitationes serias delectantur abicere.115 Paucos enim ratio capit, raros probabilis oblectat intentio: ad illud potius turba ducitur, quod ad remissionem curarum constat inventum.116 nam quicquid aestimat voluptuosum, hoc et ad beatitudinem temporum iudicat applicandum.117 quapropter largiamur expensas, non semper ex iudicio demus.118 expedit interdum desipere, ut populi possimus desiderata gaudia continere.119 LII. CONSULARI V̅· Ῑ· THEUDERICHS REX. (a. 507/511) Sicut invidiosa nimis interpellantium suggestione comperimus, inter Leontium atque Paschasium spectabiles viros finalis orta contentio est, ita ut terminos casarum suarum non legibus, sed viribus crederent vindicandos.120 unde miramur tanta animositate fuisse litigatum, quod aut terminis testibus aut iugis montium aut fluminum ripis aut arcaturis constructis aliisque signis evidentibus constat esse definitum.121 Quid isti facerent, si in Aegyptiacis partibus possiderent, ubi Nili fluminis superveniente diluvio indicia finium vastissimus gurges abradit et indiscreta terrae facies redditur, ubi omnia limus tegere comprobatur? quapropter nec tunc ad arma concurrere debuissent, si excitata lis nulla satisfactione superata discederet.122 hoc enim per geometricas formas et gromaticam disciplinam ita diligenter agnoscitur, quemadmodum litteris omnis sermo conclusus est.123 Geometriam quippe, ut est hominum genus nimis acutissimum atque sollicitum, Chaldaei primum invenisse memorantur, qui rationem ipsius disciplinae generaliter colligentes et in astronomicis rebus et in musicis et in mechanicis et in architectis et in medicinam et ad artem logisticam, vel quicquid potest formis generalibus contineri, aptam esse docuerunt, ut sine ea nihil horum possit ad agnitionem verissimam pervenire.124 Hanc post Aegyptii, non dissimiliter animi calore ferventes, propter augmenta Nilotica, quae singulis annis votiva inundatione patiuntur, ad dimensionem terrae et recuperandas formas finium transtulerunt, ut fieret arte distinctum, quod litigiosae confusioni videbatur obnoxium.125 Quapropter agrimensorem peritissimum, cui ab arte nomen est, vestra nihilominus adhibeat magnitudo, ut iam omnia, quae manifesta ratione distincta sunt, per evidentia debeat documenta monstrare.126 nam si hoc egit illa disciplina mirabilis, ut indeterminatos agros ratione certa distingueret, quanto magis iste monstrare debet omnia, quae iam probantur suis finibus terminata? Augusti siquidem temporibus orbis Romanus agris divisus censuque descriptus est, ut possessio sua nulli haberetur incerta, quam pro tributorum susceperat quantitate solvenda.127 Hoc auctor Heron metricus redegit ad dogma conscriptum, quatenus studiosus legendo possit agnoscere, quod deberet oculis absolute monstrare.128 videant artis huius periti, quid de ipsis publica sentit auctoritas.129 nam disciplinae illae toto orbe celebratae non habent hunc honorem, arithmeticam indicas, auditoriis vacat.130 geometria, cum tantum de caelestibus disputat, tantum studiosis exponitur.131 astronomia et musica discuntur ad scientiam solam.132 Agrimensori vero finium lis orta committitur, ut contentionum protervitas abscidatur.133 iudex est utique artis suae, forum ipsius agri deserti sunt: fanaticum credis, quem tortuosis semitibus ambulare conspexeris.134 indicia siquidem rerum inter silvas asperas et dumeta perquirit, non ambulat iure communi, via illi est lectio sua, ostendit quod dicit, probat quod didicit, gressibus suis concertantium iura discernit et more vastissimi fluminis aliis spatia tollit, aliis rura concedit.135 Quapropter auctoritate nostra suffulti talem eligite, post quem partes erubescant impudenti fronte litigare, quatenus possessorum iura confusa esse non debeant, quibus est necessarium rebus propriis adhibere culturam.136 LIII. APRONIANO ILLUSTRI VIRO COMITI PRIVATARUM THEODERICUS REX. (a. (507/511) Magnitudinis vestrae relatione comperimus aquilegum Romam venisse de partibus Africanis, ubi ars ipsa pro locorum siccitate magno studio semper excolitur, qui aridis locis aquas dare possit imatiles, ut beneficio suo habitari faciat loca nimia sterilitate siccata.137 Hoc nobis gratum fuisse cognosce, quatenus industria illa maiorum libris exposita nostris temporibus venerit approbanda.138 signis quippe virentium herbarum ae proeeritate arborum vicinitatem colligit decenter undarum.139 terris enim, quibus dulcis umor non longe subest, ubertas quorundam germinum semper arridet, ut est iuncus aquatilis, canna levis, validus rubus, salix laeta, populus virens et reliqua arborum genera, quae tamen ultra naturam suam felici proceritate luxuriant.140 Sunt et alia huius artis indicia: cum nocte adveniente lana sicca in terram ponitur iam provisam et rudi caccabo tecta relinquitur, tunc, si aquae proximitas arriserit, mane umida reperitur.141 sole autem declarato intuentur etiam magistri loca solliciti et ubi supra terram volitare spissitudinem minutissimarum conspexerint omnino muscarum, tunc promittunt laetificale quod quaeritur inveniri.142 addunt etiam in columnae speciem conspici quendam tenuissimum fumum, qui quanta fuerit altitudine porrectus ad summum, tantum in imum latices latere cognoscunt, ut hoc sit mirabile, quod per haec aliaque signa diversa mensura definita praedicitur, quanta profunditate quaesita monstretur.143 praedicunt etiam sapores aquarum, ut nec aspera dispendioso labore debeat quaeri, nec dulcis necessariaque inhonora contemni.144 Hanc scientiam sequentibus pulchre tradiderunt apud Graecos ille, apud Latinos Marcellus: qui non solum de subterraneis fluentis, sed de ipso quoque ore fontium sollicite tractaverunt.145 dicunt enim aquas, quae ad orientem austrumque prorumpunt, dulces atque perspicuas esse et pro sua levitate saluberrimas inveniri, in septentrionem vero atque occidentem quaecumque manant, probari quidem nimis frigidas, sed crassitudine suae gravitatis incommodas.146 Atque ideo, si memorato illi viderit sapientia vestra et lectione codicum et usu rerum quae sunt praedicta constare, conpetentibus annonis de publico deputatis peregrinationem eius inopiamque relevabis: accepturus mercedes, ubi artis suae dona praestiterit.147 Nam quamvis Romana civitas aquis abundet irriguis sitque fontibus gaudens et formarum inundatione ditissima, reperiuntur tamen plurima suburbana quae hanc videantur desiderare peritiam, et merito continetur, qui vel pro parte necessarius esse cognoscitur.148 huic tamen mechanicus omnino iungendus est, ut undas, quas iste repperit, ille levet et arte subire faciat, quod ascendere non praevalet per naturam.149 habeatur ergo et iste inter reliquarum artium magistros, ne quid desiderabile putetur fuisse, quod sub nobis non potuit Romana civitas continere.
Cassiodorus HOME
bnf2923.181
Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, , XXXVIII. VVANDIL THEODERICUS REX. (a 508) <<<
monumenta.ch > Cassiodorus > XXXVIIII. FELICI V̅· Ῑ· CONSULI THEODERICUS REX. (a 511)
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik