monumenta.ch > Cassiodorus > XXXVIII. VVANDIL THEODERICUS REX. (a 508)
Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, , XXXVII. PETRO EPISCOPO THEODERICUS REX. (a 507/511) <<<     >>> XXXVIIII. FELICI V̅· Ῑ· CONSULI THEODERICUS REX. (a 511)

Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, XXXVIII. VVANDIL THEODERICUS REX. (a 508)

1 Quamvis pietatis nostrae constet esse votum, ut ubique civilia, ubique moderata peragantur, maxime tamen optamus bene geri in regionibus Gallicanis, ubi et recens vastatio non portat iniuriam et ipsa initia bene plantare debent nostri nominis famam.2 principis siquidem opinionem longe lateque disseminat subiectorum custodita securitas, et ubi exercitus dirigitur, non gravandi, sed defendendi potius existimentur.3 Atque ideo praesenti auctoritate delegamus, ut in Avinione, qua resides, nulla fieri violenta patiaris.4 vivat noster exercitus civiliter cum Romanis: prosit eis destinata defensio nec aliquid illos a nostris sinatis pati, quos ab hostili nitimur oppressione liberari.
Cassiodorus HOME

bnf2923.181