monumenta.ch > Cassiodorus > XXXVI. ARIGERNO V̅· I̅· COMITI THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, , XXXV. ROMULO THEODERICUS REX. (a 507/511) <<< >>> XXXVII. PETRO EPISCOPO THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, XXXVI. ARIGERNO V̅· I̅· COMITI THEODERICUS REX. (a 507/511)
1 Pietatis nostrae propositum est miserandis fletibus audientiam non negare, maxime cum moris nostri sit ad leges cuncta remittere, ut et conquerens mereatur effectum et pulsatus nullum se queratur sustinuisse praeiudicium.2 proinde Firminus contra magnificum virum patricium Venantium se dicit habere negotium et frequenter ab eo eius propositiones fuisse contemptas.3 Et quia in causis semper est suspecta potentia, dum velle creditur quod posse iudicatur, antefatum servata reverentia a te praecipimus ammoneri, ut sub sponsione legitima instructam personam ad comitatum nostrum dirigere se promittat, qui apud delegatos motu nostro iudices eius intentionibus valeat praebere responsum: actor hic poenam suae recepturus audaciae, si contra magnificum virum habuerit falsitatis eventum.
Cassiodorus HOME
bnf2923.180
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik