monumenta.ch > Cassiodorus > XXXV. ROMULO THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, , XXXIIII. MASSILIENSIBUS THEODERICUS REX. (a 508/511) <<< >>> XXXVI. ARIGERNO V̅· I̅· COMITI THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, XXXV. ROMULO THEODERICUS REX. (a 507/511)
1 Liberalitatem nostram firmam decet tenere constantiam, quia inconcussum esse debet principis votum nec pro studio malignorum convelli, quod nostra noscitur praeceptione firmari.2 atque ideo praesenti iussione censemus, ut, quicquid ex nostra ordinatione patricium Liberium tibi matrique tuae per pittacium constiterit deputasse, in suo robore debeat permanere, nec a quoquam metuas irrationabilem quaestionem, qui nostri beneficii possides firmitatem.
Cassiodorus HOME
bnf2923.180