monumenta.ch > Cassiodorus > XXXIII. ARGOLICO V̅· I̅· PRAEFECTO URBIS THEODERICUS REX. (a. 510/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, , XXXII. GEMELLO V̅· S̅· THEODERICUS REX. (a 510) <<< >>> XXXIIII. MASSILIENSIBUS THEODERICUS REX. (a 508/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, XXXIII. ARGOLICO V̅· I̅· PRAEFECTO URBIS THEODERICUS REX. (a. 510/511)
1 Gratum nobis est vota nostra circa sacri ordinis augmenta proficere.2 laetamur tales viros emergere, qui senatoria mereantur luce radiare, ut laude conspicuis deferatur gratia dignitatis.3 curia namque disciplinis veterum patet: nec ei iudicari potest extraneus, qui bonarum artium est alumnus.4 atque ideo illustris magnificentia tua in clarissimo Armentario atque Superbo eius filio ea faciat exhiberi, quae circa referendos curiae cana dictat antiquitas.5 Hic est enim praefatus Armentarius, qui et parentum bono et suo nobis commendatur ingenio, exigens meritis quam sperat precibus dignitatem.6 nam quid dignius, si et senatorio vestiatur honore togata professio, ut in illa turba doctorum audeat liberam proferre sententiam, nec frenetur imperitiae terrore, quem hortantur ad vocem iura facundiae? Gloriosa est denique scientia litterarum, quia quod primum est in homine, mores purgat: quod secundum, verborum gratiam sumministrat: ita utroque beneficio mirabilis ornat et tacitos et loquentes.7 ducantur ergo ad penetralia Libertatis laudati merito suo, ornati nostro iudicio, habituri sine dubio gratissimum senatum, quorum ars est facere de irato benivolum, de suspecto placatum, de austero mitem, de adversante propitium.8 quid ergo patribus imponere non possit, qui flectere animum iudicantis evaluit?
Cassiodorus HOME
bnf2923.180