monumenta.ch > Cassiodorus > XXXII. GEMELLO V̅· S̅· THEODERICUS REX. (a 510)
Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, , XXXI. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. (a 510/511) <<< >>> XXXIII. ARGOLICO V̅· I̅· PRAEFECTO URBIS THEODERICUS REX. (a. 510/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, XXXII. GEMELLO V̅· S̅· THEODERICUS REX. (a 510)
1 Constat apud nos fidelium non perire servitia, sed in tristibus impensa recipere in meliore fortuna.2 Arelatensibus itaque, qui nostris partibus perdurantes gloriosae obsidionis penuriam pertulerunt, per indictionem quartam fiscalia tributa nostra relaxat humanitas, ita ut futuro tempore ad solitam redeant functionem, quatenus et nos bene meritis vicissitudinem reddidisse videamur et ab illis, cum res poposcerit, solita devotio non negetur.3 Satientur in libertate qui pro nobis in angustiis esurire maluerunt: sint laeti qui tristitiam fideliter pertulerunt.4 non decet statim de tributis esse sollicitum, qui casum vix potuit declinare postremum.5 a quietis ista, non obsessis inquirimus.6 quid enim a domino agri exigas, quem eum non coluisse cognoscas? pretiosum vectigal iam nobis dederunt fidei suae.7 iniustum est ut viles pecunias exigantur qui gloriosas conscientias obtulerunt.
Cassiodorus HOME
bnf2923.179
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik